Latin
CAPVT XXXIV
William Gilbert, De mundo 95-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXIV. De Attractione naturali. Vita à multis de attractione disseruntur, plurimiMque scioli cum effectus alicujus rationem nullam invenire possunt, ad attractionis facultatem aliquam confugiunt, existimantes in natura ita esse familiares attractiones, atque in mechanicis violentae motiones. Dicendum igitur de attractione in naturalibus, qualis illa sit, quibusve in naturis vigeat, quaeque sint illius verae causae. Attractio vera, ut Averroës septimo physicorum docet, est in qua attrahens movetur cum attracto: &hoc quando attractum ad ipsum non fuerit quiescens, ut in virtutibus voluntariis, &in plurimis virtutibus naturalibus. Attractio in qua attrahens est quiescens, &attractum motum, non est attractio vera, sed attractum movetur ex se ad attrahens, ut perficiat se.