Latin
CAPVT XXXIV
William Gilbert, De mundo 96
Unproofread scanNot analysed yet
Attractionem vero dicimus, corporis ad corpus motum localem, attracti ad attrahens, in quibus attrahens quiescit. Philosophi attractionis causas constituunt quasdam, Medici vero alias plurimas enumerant, &multa etiam attrahentia corpora. Atque sane quae vegetantur omnia, succum sibi salutarem &beneficum alliciunt, veluti stirpes actis in tellurem radicibus. Animalia vero ventriculis, &primis mesenterii venis hauriunt quidem quod sibi proficiat, toto promovente calido, cum forma specifica componenti; crescentiumque corpora non aliter attrahunt. Calores vero, calidaque extrinsecus adhibita, aut corpora, aut medicamenta, falso dicuntur attrahere. Ita ut vana illa tota attrahentium medicamentorum sylva &inutilis sit. Nullus enim calor, nec à Sole, nec ab inflammato aliquo, corpora aut humores allicit, ut falso totae Philosophorum &Medicorum scholae docent. Ita neque à substantiae proprietatibus, juxta Galeni sententiam, attractiones naturales fiunt. Quae vero à corporum successione, propter vacui fugam, ducuntur &attolluntur, verae quidem motiones sunt, sed violentae, non secundum naturam. De attractionibus, quae vulgo naturae adscribuntur, nonnulla sunt dicenda, ut perversae &inutiles, confirmatae omnium fere judicio, ineptiae prorsus deleantur, aut ized by Google Dig aut saltem labefactatae minus noceant. Sed damus inprimis, vegetabilia omnia succum convenientem trahere, quo crescunt, &vigorem concipiunt: quod vero in illis allicit, nonnulli volunt formam substantialem esse, non totius substantiae proprietatem, ut Galenus voluit; à forma substantiali apprehendi &duci alimenta, ut à primo attrahente &praecipuo, atque à temperamento nativo tanquam secundo sive instrumentario movente, inter quod &effectum, nullum medium intercedat.