Latin
CAPVT XXXV
William Gilbert, De mundo 99
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXV. De attractione à dolore. Tque ista quidem non aliter à dolore eveniunt quam cum in civitatis parte aliqua tumultus excitatur, populus ut suppetias ferat in illam partem gregatim confluit, aliquando etiam tam festinanter &confuse ut major inde perturbatio sequatur. Nemo Philosophus hos prius tumultuantes, alteros accurrentes attrahere dicet; quanquam vulgus communi sermone sic dicat rixas, tumultus longe graviores attrahere. Quare eodem modo dolor ex accidenti fluxiones humorum facit. Extrinseci vero calores, aut calentia, quae quovis modo applicantur corporibus, minime attrahunt, non candens ferrum, aut cauterium, non erodentia, non septica. At putant medicamenta esse, quae surculos, sagittas, &spicula extrahere possunt, cum nihil tale, emplastrum, aut unguentum, aut malagma possint: relaxando tamen, irritando naturam, &corroborando partes in quibus illa haerent, naturâ tandem (convenienti tempore) impellente surculi &infixa exeunt facilius. Sunt etiam adversus venenorum inflictam vim emplastra extrahentia, quae minime venena exhauriunt: sed venena, apertis meatibus, simul cum sanie, naturae operâ, excernuntur, aut superatur eorum malignitas specifica medicinae forma. Ita allium tusum aut cepe applicatum vulneri, à rabido cane inflicto, praestantissimum est medicamentum, tam meatus reserando, quam veneni malignitati resistendo. Restant purgantia medicamenta, quae vulgus Medi. Vide lib. de magnete, corum peculiares humores attrahere falso existimat, ita ut omnia illa attrahere putent, peculiariter vero hoc bilem flavam, illud atram, istud pituitam ex alto allicere.