Latin
CAPVT XXXV
William Gilbert, De mundo 100
Unproofread scanNot analysed yet
qua ratione duplici vanitate laborant, una, quod existiment medicamenta quovis modo humores attrahere, sive illud censeant fieri aut totius substantiae proprietate, aut substantiali forma, aut pharmaci temperamento aliquo. Male enim &Hippocrates &Galenus, eorumque sectatores, posuerunt quod medicamentum cum in corpus fuerit ingressum primo ducit, quodcunque ipsi, inter ea quae corpori insunt, maxime natura respondet, deinde alia quoque &trahit &purgat; quemadmodum stirpes terram ingressae, succos, qui in terra secundum earum naturam sunt, attrahunt, etiam primum quamplurimum illius, quod sibi cognatum est, trahunt, postea alia quaeque ad se rapiunt. Sed nos neque attrahere medicamenta volumus, sicut stirpes, quae ex terra succum alliciunt, neque quavis substantiae proprietate, aut substantiali forma; insuper vero omnino trahere negamus. Non enim eadem ratione plantae succum convenientem trahunt, ut medicamenta purgantia succos peculiares è corpore humano. Nam plantae è terra trahunt quod illis bonum est &salutare, ut illis formentur, nutriantur, &conserventur. Medicamenta vero humores alliciunt, non ut ipsis bonum &necessarium quiddam, quo nutriantur; non enim crescunt, non vegetantur. Est etiam purgatio per medicamentum violenta, in qua natura vim quandam patitur: quod si assuescat natura, medicamenti frequenti assumptione ex familiaritate amplius non purgat, sed quiescit; quod violentae naturae signum est, non attractionis naturalis. Nulla etiam attractio vere dici potest, nam quae attrahunt, etiam &illa retinent, &lectuntur: purgantia vero succos neque juxta se retinent, neque eis ad bonum aliquod fruuntur, sed contra ab illis &cum illis depelluntur, &violenter expurgantur. Ob eamque BER I. eamque violentiam talis purgatio, sive naturae sive medicamenti vi aliqua à corpore humano facta, perturbatio ventris ab Hippocrate dicitur: unde ex istâ perturbatione, etiamsi medicamentum tale prorsus vomitu rejiciatur, quale erat assumptum, larga tamen facta est per sedem dejectio excrementorum humorumve. Non igitur attrahunt, non medicamenta tangunt &adjuncta sunt humoribus qui in alvo sunt, maxime si in forma fuerint solida.