Latin
CAPVT II
William Gilbert, De mundo xix
Unproofread scanNot analysed yet
CHaldaei, &his finitimi Magi, omnium in disciplinis primi, maxime in votis habuerunt supremi Numinis cultum, coelorum motus &efficientias cognoscere. At Aegyptii, caliginosi hujus coeli orbisque mortalium partes, &insitas causas, legesque planius ediscere insudabant. Quare &materiam quandam principium rerum fuisse, atque ex ea deinceps quatuor elementa discreta, perfectasque complures animantes, Solem &Lunam deos esse, alterumque Osirim, alteram Isim appellatos, exprimere illos per scarabeum, draconem, accipitrem, aliaque animalia, Manethus autor est in naturalium epitome, &Hecataeus in primo de Aegyptiorum philosophia. Ab his edocti Graeci hanc philosophandi rationem ut plurimum amplexi sunt, ut Anaxagoras, Empedocles. Tandem Aristoteles, cum multa &quidem meliori quam quisquam alius methodo scripsisset, (quanquam paucissima de tanta totius naturalis Philosophiae basi, idque obiter solum,) authoritas viri, librorum doctrina haud contemnenda, sententiam de quatuor elementorum numero, situ, qualitatibus, conceptam prius opinione tantum, in posterum in hunc usque diem, adeo omnium animis tanquam insitam &innatam confirmavit, ut nemo unquam eam evellere aut voluerit aut potuerit; quanquam fuere semper nonnulli qui eam desererent, &Academicis se adjungerent. Tandem tamen, instante Galeno, urgentibus exinde Medicis, totus hic inferior mundus admirabili metamorphosi, longe aliter quam apud seculum prius, in quatuor elementa digestus conspiciebatur: tunc omnes in haec verba jurare oportuit, tunc ad religionis normam docendi &disserendi forma redacta est, &mandatum has etiam juventuti nugas offerre, singulasque bonarum literarum scholas decretum intravit, ipse dixit, Aristoteles dixit, Galenus dicit. exivit discipulus quid diceret instructus; quid faceret ignorans plane &inscius.