Latin
CAPVT II
William Gilbert, De mundo xviii
Unproofread scanNot analysed yet
Tales fere, licet artem militarem aliquantulum calluerint, fuere Britanni bello cum Iulio Caesare Britannico, Germani, Galli, Hispani, Itali priusquam Roma floreret; Graecia etiam, quae caeteros omnes Barbaros nominabat, suam etiam agnovit barbariem; sic tempora mutantur &nos mutamur in illis. Nam in praecipuis olim civitatibus, quanquam illae amplissimae, aedibusque frequentibus vastissimae extiterunt, paucae tamen humaniores aut mechanicae artes inventae: perfectae verò aut absolutae nullae. nec rem fere rusticam agnoscebant ullam; praeter quam sylvae sponte, in pascuisque pecora dabant. Neque magis Heroum, aut Deorum innotuit fama, numerusque auctus, decretique honores cultusque, quam quos in tanta simplicitate &indigentia, abditorum quorundam inventa, &quasi rudimenta, in communem hominum utilitatem aperuerunt. Apollinis reverenda &inclyta fama est, quod Medicinam prorsus ignotam primus indicarit; veluti &Aesculapii, &Hippocratis. Cadmus metallorum conflaturam invenit; Ceres cultum terrae &fruges; Minerva olivam, Mercurius lyram. CAed by Google Dic Quis primus elementorum finxerit fabulam, &quomodo in hunc diem manserit opinio.