Latin
CONTRA ARISTOTELEM
William Gilbert, De mundo xvi
Unproofread scanNot analysed yet
CONTRA ARISTOTELEM. LIBER PRIMVS. CAPVT PRIMVM. Quomodo, &à quibus, de natura &rerum principiis coepta Philosophia. Vi primis in natura hominibus exactam rerum omnium &scientiarum cognitionem, artesve &scientias excultas, desuper infusas existimant, manifesto quidem illi errore (licet ingenuo &pietate quadam pleno, quod Patrum primorum famam &memoriam eo amplius colant) desipere videntur. Moses, vel ipsa scriptorum antiquitate venerabilis post decimas in terra generationes Iubal ostendit Musices institutorem &magistrum; Tubalcain fabrum &rei metallicae opificem fabrilem: (artem summe necessariam;) Musicam vero concentuum, harmoniaeve illecebris jucundissimam. Latebant tamen adhuc naturalis Philosophia, siderum scientia caeteraeque artes Mathematicae; inhorruit terra sylvis, sterilis jacebat in campis arena; homines nudi, indocti, vagi. Tandem cum ex dominatu, legibus licet paucissimis &heroum quorundam virtute &imperio, gens quaedam subacta fuit, concurrentibus ingeniis, de sermonibus, de literis, &scripturis coepit inquiri. atque à talibus initiis ubi ad majora progressum, prodiit in lucem Arithmetica ars, simulque Geometriae fundamenta jacta: paulo post temporum habitae rationes, &Astronomiae observationes nonnullae institutae sunt.