Latin
CONTRA ARISTOTELEM
William Gilbert, De mundo xvii
Unproofread scanNot analysed yet
Longe verò postea de principiis rerum varie actum &disputatum est per Assyriorum, Persarum, &Aegyptiorum regna, terrarum praecipua quadam faecunditate, fluviorum &portuum commodissimis receptibus opportuna. Vt primum fortium virorum tyrannide vetus illa &prava libertas (quam nunc dierum in quibusdam indigenis indomitis animadvertimus) debellatis populis sublata fuit; illa quidem instituta sunt imperia, in quibus artes ad civilem vitam colendam necessariae inquiri coeperunt. Atque hinc inde tamquam per gradus inter mortales crevit sapientia, sapientibusque honos institutus, qui de divinarum humanarumque rerum causis inquirerent; quales apud Persas Magi, Babylonios &Assyrios Chaldaei, Indos Gymnosophistae, Aegyptios Sacerdotes, Iudaeos Prophetae, Britannos ac Gallos Druides, Graecos Philosophi. Horum tandem coepit mentes variis curis &cogitationibus perstringere (cum universam rerum naturam, ad terrae globum positam, perpetuis mutationibus destinatam animadvertissent) quibus principiis, quibusve causis, mundus perpetuo suis individuis propagatus, nunquam ex toto consenesceret, sed in dies novae veteribus succederent rerum facies, totusque continua vicissitudine ornaretur.