Latin
CAPVT V
William Gilbert, De mundo xxiv-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT V. Quatuor non dari elementa. POstea quam elementa quaedam esse, licet nec pura nec omnino simplicia, receptum ab omnibus fuerat: Graeci Philosophi (ut tunc ferebat humana simplicitas, aut quod novis ingeniis homines in re literaria factiosi seipsos vulgo ostentarent) mirifice de elementorum numero &possessione digladiabantur. Ignem solum fovebat Heraclitus; at huic contrarius Thales Milesius aquam tantum admittit; alii aërem statuunt: Anaximander vero medium quoddam inter ignem &aërem, igne densius, aëre rarius. Atque hi parci admodum &duri, unum tantum, non quatuor, elementa mortalibus concedunt. Alii vere numerum varie auxerunt, veluti ignem &terram; alii ignem, dig ignem, terram, &aquam; alii ignem, terram, &aërem; Zoroaster aërem, aquam, terram; Empedocles ignem, aërem, aquam, terram, ex quibus corpora orirentur per concretionem &secretionem. Peripatetici quatuor illa constituunt elementa, in quibus materia inseparabilis inest, quae contrariis qualitatibus subjicitur, unde invicem ignis, aër, aqua, terra, transmutantur &alterantur. Horum differentiae sunt qualitates primae, quae tactu percipiuntur.