Latin
CAPVT V
William Gilbert, De mundo 10
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim candore aut nigrore, dulcore vel amarore, nec ulla qualitatum contrariarum, quae sub sensum cadunt, elementa sumenda esse volunt; quae quod illam vim habent, ut &faciant inter se, &ferant, (permiscentur enim inter se, aliaque in alia se vertunt per qualitates) calore, frigore, humore, siccitate, illis agentibus, his patientibus discernuntur. Atque hi ab Aristotele instituti sunt quatuor qualitatum dominatus; qui (inquit) quoniam quatuor sunt tantum, quatuorque tantum conjugationes sustinent (calidum enim &frigidum, rursusque humidum &siccum idem esse non potest) certe quatuor elementorum conjunctiones erunt, caloris &siccitatis, caloris &humoris, ac rursus frigoris &siccitatis, frigoris &humoris: numerusque elementorum quaternarius erit. ignis enim calidus &siccus, aër calidus &humidus, aqua frigida &humida, terra frigida &sicca. Statuit autem quaternarium numerum elementorum ex conjunctione quatuor qualitatum in singulis per excellentiam unius; ut per praedominationem caloris in igne, humoris in aëre, frigoris in aqua, siccitatis in terra. sed &quatuor etiam alia sic constituere potuisset elementa, siccitate praevalente &calore remissiori; calore intenso cum humido remisso; humore vincente cum debiliori frigore; frigore admodum rigido cum siccitate minori. At telluris globus, confluentibus in illo astrorum viribus, has rerum dissimilitudines habet: Illi elementarias, tanquam diversorum corporum primorum, formas effectrices aut actrices, distinctis in natura sedibus fingunt.