Latin
102
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 102
Unproofread scanNot analysed yet
Neque est principium duntaxat, sed fructus quoque, &finis: principium scilicet prolis generandae; fructus autem utriusque parentis, putà galli, &gallinae opus, (ceu finis quem in generatione sibi proponunt) &origo foetûs futuri: Semen autem &fructus autore Arist) inter se differunt prioris posteriorisque ratione; fructus enim, quod ex alio est: semen, ex quo aliud. Nam aliàs ambo idem sunt. Videtur etiam ovum medium quid esse; non modò quatenus principium, &finis est; sed tanquam opus utriusque sexûs commune, &ex utroque compositum: quod materiam, &facultatem opificem in se continens, utriusque virtutem habet, quâ alterutri similem foetum producat. Est quoque medium inter animatum &manimatum; neque enim vitâ prorsus donatum est, atque eâdem omnino privatur. Inter parentes, &liberos; inter eos qui fuerunt, &qui futuri sunt; media via, sive transitus est: cardoque, ¢rum; circa quod generatio totius gallinacei generis vertitur. Terminus est, ex quo omnes galli &gallinae oriuntur; &ad quem, ceu finem à naturâ sibi propositum, totâ vitâ nituntur. Ita sit, ut individua quaeque, dum speciei gratiâ sui similia procreant, in aevum perdurent. Est, inquam, ovum hujus aeternitatis periodus: nam haud facilè dixeris, utrum ovum pulli, ex eo nati gratiâ; an hic illius caussâ factus fuerit. Quid autem horum prius sive tempore, sive naturâ sit, ovum nempe, an gallina? postea, cùm de animalium quorumlibet generatione universim dicemus, uberiùs tractabimus. Ovum praeterea (quod praecipuè notandum) proportione respondet seminibus plantarum, easdemque omnes cum istis conditiones obtinet: ut non immeritò gallinarum semen, sive sperma censendum sit, (quemadmodum &sen ina plantarum, ova dicijure possunt) non solùm ex quo, ceu materia; sed &à quo, tanquam efficiente, pullus oritur. In quo etiam nulla pars futurae prolis actu est, omnes verò insunt potentiâ. Differt autem semen propriè dictum, à genitura: quippe (definitore Aristotele) genitura id vocatur, quod à generante proveniens caussa est, quae prima obtineat principium generationis; nempe in iis quae coire natura voluit. Semen autem est, quod ex ambobus illis coeuntibus originem trabit; quale semen plantarum omnium est, &animalium nonnullorum, in quibus sexus distinctus non est: velut id quod ex mare &faminaprimùm miscetur, quasi conceptus quidam promiscuus, aut animal: haec enim jam habent quod ex ambobus requititur.