Latin
103
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 103
Unproofread scanNot analysed yet
Ovum itaque est corpus naturale, virtute animali praeditum; principio nempe motûs, transmutationis, quietis, &conservationis: Est denique ejusmodi, ut, ablato omni impedimento, in formam animalis abiturum sit: nec magis naturaliter gravia omnia, remotis obstaculis, deorsum tendunt; aut levia sursum moventur; quàm semen, &ovum, in plantam, aut animal, insitâ à naturâ propensione feruntur. Estque semen (atque etiam ovum) ejusdem fructus &finis, cujus est principium, atque efficiens. Unius pulli unum est ovum: ita Aristoteles, Ex uno semine unum Gen. an. gignitur corpus; verbi gratiâ, ex uno iritici grano, unum fundum; ex uno l. 1. c. 208 ovo, unum animal; geminum enim ovum duo est ova. Verè Fabricius: Ovum non modò uterus expositus est, &locus generationis; sed id etiam à quo tota pulli generatio pendet; quam ovum perficit ut agens, ut materia, ut instrumentum, ut locus, &ut alia, siqua concurrunt ad generationem necessaria. Organum quidem esse probat, quòd ex multis partibus constet; idque ex sententia Galeni, qui de ratione organi esse voluit, ut ex pluribus componatur particulis, quae ad unam actionem omnes conspirent, diversâ tamen ratione, &utilitate. Nam aliae praecipuum instrumentum actionis sunt: aliae ponuntur, tanquam sine quibus actio fieri non potest: aliae, ut meliùs actio fiat: aliae denique ad horum omnium tutelam, &conservationem creatae sunt. Agens quoque esse docet, cùm ex Arist. &Galeno duas ovi actiones proponit; pulli nempe generationem, ejusdemque augmentum, &nutritionem. Denique praeclarè loquitur, cùm ait: In naturae operibus conjuncta simul &unum sunt, artifex, instrumentum, &materia: sic jecur, &opifex, &instrumentum gignendi sanguinis est: sic quaeque corporis pars; ut rectè proin Arist. dixerit; moventes, ab instrumentalibus haud facilè distingui. De gen. anIn artefactis verò, artifex, &instrumentum sunt separata; ut faber, &l. 2. c. 4. malleus, pictor, &penicillus. Ratioque affertur à Galeno; quia in arte-L. de serm. factis, opifex forinsecus attingit; in naturalibus, opifex caussa instrumentis sut. indita est, &per organa tota permeavit. Quibus addo perspicua Aristotelis verba: Eorum quae sunt, alia naturâ constant, alia per alias caus. Phys. LI. sas. Naturâ quidem constent &animalia, &eorum partes, &plantae, &corpora simplicia, ut terra, &ignis, &aer, &aqua. Haec enim &ejusmodi alia dicimus naturâ constare. Haec autem quae dicta sunt, omnia differre videntur ab iis quae naturâ non constant. Nam quaecunque naturâ constant, videntur in seipsis habere principium motus &quietis; alia secundum locum, alia secundum accretionem &diminutionem, alia secundum alterationem. Lectica verò, &vestimentum, &si quod aliud ejusmodi genus est, secundùm quod singidis bis appellationibus significantur, &quatenus ab arte sunt, nullum mutationis impetum insitum habent. Quatenus verò iis accidit, ut sint lapidea, vel terrea, vel ex his mixta; eatenus id habent. Tanquam natura sit principium quoddam &caussa cur id moveatur &quiescat, in quo inest primum, per se, non ex accidenti.