Latin
106
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 106
Unproofread scanNot analysed yet
Dubitatio enim maximè oritur de iis ovis, quae ex diversis animalium generibus procreantur: ut puta ex gallina, &phasiano. Estne, inquam, in tali ovo, anima gallinae? an phasiani? an ex utrâque composita? Quomodo autem animae misceantur? si (secundùm Aristotelem anima, (utpote forma) sit actus, &substantia. Nemo enim negaverit, quicquid demum id fuerit, quod in ovo foecundo est principium &caussa effectuum quos conspicamur, esse illud substantiam diversarum potentiarum, virium, sive facultatum susceptivam: atque etiam conditionum, virtutum, vitiorum, sanitatis, aut aegritudinis. Quaedam enim ova longioris aevi, quaedam brevioris dicuntur: alia, pullos parentum virtutibus, corporisque salubritate praeditos; alia, morbis obnoxios procreant. Nec dicendum, id materiae vitio contingere: cùm maris etiam, sive patris morbi in pullos transferantur; à quo tamen nihil materiae ovo accessit. Quippe à mare procedit duntaxat vis procreativa, sive plastica, quae ovum foecundum reddit; nullam verò ejus partem constituit. Nam genitura, quae à mare in coitu emittitur, matricem (in qua ovum perficitur) nequaquam ingreditur; nec sanè (ut pridem diximus, nobisque Fabricius suffragatur) in ista penetralia ullo pacto subire potest: multoque minùs ad ovarium, juxta corporis praecincturam, asscendit; ut plurimis ibidem ovorum primordiis, praeter virtutem suam, materiae quoque partem impertiat. Certâ enim experientiâ compertum est, ab uno eodemque coitu plura simul ova foecundari; nec ea solùm, quae in utero, atque ovario reperiuntur; sed illa etiam, quae nondum inchoata sunt: ut inferiùs dicemus, &jampridem in historia enarravimus. Si itaque ovum à propria animâ foecundum redditur, sive proprio principio foecundante insito praeditum est; unde aut pullus gallinaceus, aut hybrida ex gallina &phasiano natus oritur; isque aut mas, aut foemina; patri, aut matri similis; sanus, aut morbosus: certè concludendum est, ovum (etiam in ovario dum est) matris animâ non vivere; sed esse instar filii emancipati, à primâ statim origine: sicut arborum glandes, &semina à plantis ablata, haud ulteriùs earundem partes aestimanda sunt; sed sui juris facta; quae propriâ insitaque potentiâ vegetativâ, jam vitam degant. Quòd si ovo foecundo animam inesse dixerimus, subibit dubitatio; utrum eadem anima ero jam, &mox futuro pullo insit, an verò diversa. Necesse enim est fateamur, inesse principium aliquod, quod ovum constituit, &auxit; quodque etiam pullum jam gignit, &auget. Quaeritur itaque, num ovi, &pulli principium, sive anima, una eademque sit; an plures, &diversae? Nam si plures animae fuerint, (alia nempe ovi, alia pulli;) quaeritur porrò, unde, &quo tempore, pulli anima ipsi accesserit?