Latin
107
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 107
Unproofread scanNot analysed yet
&quidnam sit in ovo, quod ante animae adventum cicatriculam dilatat; vitellum attollit sursum; oculum (à nobis dictum) &colliquamentum efficit; liquorum constitutionem permutat; omniaque ad futuri pulli fabricam praeordinat, cùm ne hilum quidem pulli adhuc existat? Aut unde dicemus alimentum pullo accedere idoneum, quo nutriatur, &crescat; cùm pullus nondum sit? Videntur enim haec opera vegetativae pulli animae esse, quae pullum respicit, ejusque nutritioni, atque augmento consulit. At verò, inchoato jam, aut semifacto pullo; quid foetum cum liquoribus unum, continuum, &connascentem reddit? Quid pullum nutrit, auget; ac liquores ei alendo idoneos, à putredine vindicat, praeparat, colliquat, &concoquit? Cùm anima sit actus corporis organici vitam habentis in potentia, incredibile est eam pulio inesse, antequam quicquam corporis ejus organisatum fuerit. Nec magis credibile, eandem esse ovi, pullique animam: siquidem anima est conservativa ejus duntaxat, cujus est: pullus autem, &ovum, sunt res diversae; variasque operationes vitales edunt, imò verò contrarias; adeò ut alterum ex alterius corruptione nasci videatur. An fortè dicendum? idem esse principium, &caussam vitae in utroque; nempe in pullo semifacto, &reliquo ovo; tanquam ejusdem corporis unus simplexque actus foret; aut quasi ex partibus unum corpus naturale producentibus, una quoque anima prosiliret, quae tota in toto esset, (ut vulgò dicitur) &tota in unaqualibet parte. Quemadmodum in arboris trunco, foliis, aut fructibus videre est: ubi separatione sive divisione factâ, (quocunque demum id feceris loco) dicimus, idem esse hujus, &totius principium, sive caussam primam: est hujus tamen quasi forma &finis, illius verò ut principium. Ita etiam in linea, quocunque in puncto divisio facta fuerit; erit illud anterioris partis finis, sive terminus; posterioris autem principium, sive exordium. Idemque videatur contingere in qualitate, &motu; nimirum in transmutatione qualibet, ac generatione. Et haec quidem hactenus: postea verò susiùs &accuratiùs de his agemus, cùm de natura animae foetûs quorum libet animalium, universim disceptabimus; &quid ea sit? unde, &quando adveniat? cui parti primùm insideat? &quomodo tota in toto, &tota in qualibet parte, eadem alia, atque alia sit? ex plurimis observationibus determinabimus. Ovum Exercitatio 26. CIcuti dicimus (inquit Fabricius) ventriculi actionem, esse chylificationem; &testium actionem, seminis generationem; quia in ventriculochylus, in testibus semen comperitur, sic ovorum generationem esse pennatorum uteri actionem, omnino asseveramus, quod ovum inibi inveniatur. Itaque instrumentum &locus generationis ovorum nobis omnino cognita sunt &perspecta. Praeterea vero, cum duo sint uteri in pennato; superior, &inferior, iique inter se admodum dissimiles, ideoque dissimilem inter se actionem habentes; similiter clarum est, quaenam sit utrique peculiaris actio concredita.