Latin
113
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 113
Unproofread scanNot analysed yet
tinus effoeti, vietique marcescunt; &,ceu à natura atque numine derelicti &abdicati forent, consenescunt illico, vitaeque pertaesi ad interitum properant. Contrà autem mares, cùm sese ad coitum accingunt, libidineque turgentes, aestro venereo stimulantur; mirum dictu, quanto illos spiritu inflatos intus regnans Cupido efferat; quàm ornamentis illustres, &gloriabundi sese ostentent; quantis viribus polleant, animisque in pugnam proclives sint. Finito autem semel hoc vitae officio, fui! quàm subitò collapsis viribus, sedatoque pristino fervore, tumida vela contrahunt, animumque nuper ferocientem despondent? Quinetiam durante etiamnum jucundo hoc Veneris choragio, mares statim à coitu tristantur, submissique, &pusillanimes cernuntur; quasi memores, dum aliis vitam largiuntur, sese properè ad interitum ruere. Solus gallus noster, semine spirituque plenus, se contrà erigit alacrior; alarumque plausu, &voce triumphans, ipsemet propriis nuptiis canit Hymenaeum. Hic tamen etiam diuturniore veneris usu languidus, ceu miles emeritus, fatiscit: &gallinae quoque, plantarum instar, effoetae fiunt, tandemque exhauriuntur. Quomodo ovum perfectum, &foecundum fiat à mare &foemina, secundùm Aristotelem? Exercitatio 28. Oximus modò, ovum, praesertim foecundum, haud sponte nasci; neque aliunde quàm à gallina procedere: nec hanc quidem, ovum, sine gallo, foecundum reddere. Secundùm illud Aristotelis Generationis principia potissimùm quis statuerit, marem &foeminam: marem, quòd motus &generationis originem teneat; foeminam, quòd materiae. Nobis autem, ovum foecundum est verè sperma, &semen genitale, plantarum semini analogon, conceptusque primus, ex ambobus parentibus oriundus, &utriusque fructus promiscuus. Nam ut ovum non fit, sine gallina: ita nec foecundum fit, sine gallo. Superest igitur disquiramus, quomodo à gallina fiat ovum, idemque à gallo foecundetur; Videmus enim ova subventanea, eaque animata, à gallina gigni; non tamen, absque galli coitu, prolifica. Ideoque tum mas, tum foemina, ovo foecundo sua symbola conferunt. Non eo tamen modo (ut arbitror) quo Aristoteles voluit: nempe ilid. ne mas solùm motus &generationis originem teneat; foemina autem materiam Quomodo ovum perfectum, &foecundum fiat. teriam duntaxat praebeat. Quippe contrarium in ovis subventaneis liquet.