Latin
114
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 114
Unproofread scanNot analysed yet
Et quanquam verum est, quod ait: Mas &foemina inter se ratione differunt, quòd facultas utriusque diversa est: sensu autem partibus quibusdam discrepant. Rationis discrimen ita exultat, ut mas sit, quod in altero generare potest; foemina, quod in se ipso, &ex quo fit quod generatur, contentum in eo quod generat. Sed, cùm facultate &munere quodam haec distinguantur; ad omnem autem officii functionem instrumento opus sit; instrumentaque facultatibus partes corporis accommodentur; ad procreationem quoque &coitum partes aliquas esse accommodatas necesse est; easque inter se diversas, quibus mas à foemina differat. Non indè tamen sequitur, quòd videtur voluisse indè deducere; ubi ait: Mas est efficiens, &motu suae geniturae creat quod instituitur, ex materia contentâ in foemina: foeminaque semper materiam praebet: mas, vim creandi, idque est, quo alterum mas, alterum faemina sit. Itaque corpus &magnitudinem praeberi à foemina necesse est: à mare nihil tale necessario desideratur. Nec enim instrumenta in Pis quae efficiuntur, inesse: neque ipsum efficiens, necesse est. Corpus igitur ex foemina, anima ex mare. Substantia enim corporis alicujus anima est. Quippe ovum, idque animatum, à gallina absque galli ope, gignitur. Unde apparet, gallinam quoque, sive foeminam, efficientem caussam esse; nec omnem creandi vim, sive animam, à mare solo proficisci. Videturque hoc ipsum exemplo ab Arist. adducto comprobari. Ait enim: Quae non unigena coeunt (quod ea faciunt, quorum tempus par, &uteri gestatio proxima, &corporis magnitudo non multò discrepans) haec primos partus similes sibi edunt communi generis utriusque specie: quales ex vulpe &cane generantur, aut ex perdice &gallinaceo; sed tempore procedente diversi ex diversis provenientes, demum forma foeminae instituti evadunt, quomodo semina peregrina ad postremum pro terrae naturâ redduntur. Haec enim materiam corpusque seminibus praestat. Quibus apparet, in perdicis &gallinae generatione, non marem. solùm, sed &foeminam quoque efficientem esse: quoniam non maris solius, sed communis species atque forma producitur; corpore pariter, atque animâ, tam foeminae, quàm mari consimilis. Est autem anima, forma &species animalis. Quinetiam foemina potiore jure efficiens videatur: siquidem ait; tempore procedente diversi ex diversis provenientes, demum formâ foeQuasi semen sive virtus maris imbecillior fominae instituti evadunt. ret; speciemque à se impressam tempore amitteret; tanquam à potentiore efficiente expelleretur. Idque etiam exemplum à terra deductum, magis confirmat: peregrina enim semina ad postremum pro terrae naturâ redduntur. Unde videretur probabile, foeminam plus in generatione efficere, quàm marem: nam in universo quoque, naturam terrae, quasi foeminam matremque statuunt; coelum autem &solem, &reliqua à mare &foeminâ, secundum Aristotelem? reliqua generis ejusdem, nomine genitoris patrisque appellant.