Latin
123
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 123
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe ex ovi generatione palàm fecimus, tam foeminam, quàm marem, efficientem esse; &habere in se principium, unde motus, &facultatem constituendi: quamvis in coitu, nec mas ovo materiam conferat; nec foemina semen profundat, unde ovum oriatur. Manifestum itaque est, naturam (in quibusdam saltem animalibus) non propterea marem &foeminam instituisse; ut alter (tanquam agens) formam; altera (cen patiens) materiam conferat; veluti Aristoteli visum est: neque ut in coitu semen ab utroque proveniat; quò ex utriusque misturâ conceptus, aut ovum fiat; quemadmodum Medicis placet. Cumque in his duabus opinionibus contineatur, quicquid de generationis caussis ac principiis ab omni antiquitate traditum fuit: videtur hactenus omnes ratio latuisse, tum cur foemina per se non generet (plantae instar,) sed sociatam maris operam requirat; tum etiam quomodo conceptus, aut ovum à mare simul &foemina procreetur; aut quid utervis ad eam rem conferat; &quem in finem coitus instituatur. icc Aristoteles, contra universalem suam hypothesin (quod mas agens; foemina, duntaxat ut materia fit;) quia ovum à foemina sine maris auxilio procreari videt, fateri cogitur, foeminam quoque efficientem esse: &similiter ovum, etiam foras exclusum, iese conservare, nutrire, augere, foetumque ex se producere (ut piscium ovis contingit) non ignoravit: ac propterea ovo, etiam subventaneo, animam inesse voluit. Quatenus verò foemina efficiem sit, &ovum subventaneum animâ donetur, conatur exponere, ubi ait: Subventanea recipiunt generationem, quoad fieri potest; perfici nanque ad animalis usque foecunditatem, impossibile est; sensibus enim opus est. At vegetalem animae virtutem obtinent &foeminae, &omnia quae vivunt, Quatenus gallina sit efficiens in generatione ovi, &c. ut saepius dictum est. Quamobrem hoc ovum, ut plantae conceptus, perfectus est; ut animalis, imperfectus. Quibus videtur innuere, animam vegetativam ovo quoque subventaneo inesse; quòd haec cunctis viventibus insit; ovum autem vivat. Gallinae pariter vim creandi, vegetalemque animam inferendi tribuit: quippe talem virtutem omnes foeminae obtinent: ideoque ovum subventaneum, quatenus vivit, ut planta, conceptus perfectus; quatenus ut animal, imperfectus dicitur.