Latin
124
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 124
Unproofread scanNot analysed yet
Quasi mas non requiratur, ut fiat conceptus, aut ovum, idque perfectum; sed, ut ex eodem ovo fiat animal. Non, inquam, ut ovum producatur omnibus modis perfectum, (qualis est plantarum conceptus;) sed ut animali principio imbuatur. Fit itaque à gallina ovum, à mare verò redditur prolificum. Addit ibidem: In omni avium genere, alterum mas, alterum foemina est. Itaque fit, ut quà planta est, perficiat; quod nondum mutetur à coitu: quà non planta, non perficiat; nec aliud quicquam proveniat ex eo, quod genuit. Neque enim ut plantae simpliciter, neque ut animalis per coitum propenius est. Loquitur de ovo subventaneo; dicitque porrò: Quae autem ova coitu concepta, discreta jam sunt in albuminis portionem; haec pro eo mare, qui primum coiverit, evadunt; jam enim utrunque principium obtinent. Quibus videtur fateri, foeminam quoque in generatione esse efficientem, sive vim habere generandi; quia in omni foemina inest anima vegetativa, cujus facultas est generare. Et proinde ubi discrimen inter marem &foeminam proposuit, utrunque tamen generativum agnovit: ait enim, Marem id animal dicimus, quod in alio gignit; foeminam, quod in se ipso. Itaque ex ejus sententiâ, &generat uterque, &in utroque, ut pariter inest anima vegetativa, ita &facultas ejus generandi. Quomodo autem differant, suprà ex ovi historiâ innotuit. Gallina nempe per se, citra galli operam, generat ovum subventaneum, (quemadmodum planta ex se fructum fert;) non gignit tamen ovum foecundum, sine coitu maris vel antecedente, vel subsequente. Generat scil. foemina, sed aliquatenus; &maris coltus requiritur, ut facultas istaec generandi in foemina perficiatur: nempe, ut non modò ovum procreet, sed ejusmodi etiam, unde pullus nasci possit. Ob hunc enim foeminae in generando defectum, mas videtur à natura institui (uti inferiùs clarè constabit;) ut quod foemina per se efficere nequit (semen nempe, sive ovum foecundum) id mas suo coitu suppleat, &perficiat; virtutem illam gallinae, aut ovo impertiendo, ιστος ἐν. 205. Ovum Ovum Gallinaceum perfectum, est bicolor. Ovum Gallinaceum perfectum, est bicolor. Exercitatio 35. NOn omnia igitur ova perfecta sunt; sed quaedam imperfecta