Latin
126
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 126
Unproofread scanNot analysed yet
Videtur tamen distinctio illa in luteum, &albumen, necessaria: quòd liquores isti, cùm sint proculdubio diversae naturae, diverso quoque usui inservire videantur. Ideoque in ovo perfecto distincti sunt; estque eorum alterum, alimentum propinquius; alterum, remotius: illo foetus statim ab initio nutritur; hoc, posterius. Certum enim est (ut Fabricius verè asserit, &nos postea docebimus) utrumque esse alimentum; tam albumen scil. quàm vitellum; &albumen priùs vitello absumi. Quare cum Aristotele sentio (contra Medicos) albumen esse partem ovi sinceriorem, magitque concoctam, &elaboratam; ac propterea, cùm ovum in utero perficitur, tanquam pars calidior, in ambitum circunfunditur, dum vitellus ceu pars terrestrior, in centrum subsidit. Videtur etiam albumen calorem animalem uberiorem in se continere, &proinde alimentum esse propinquius. Similiter, ob eandem caussam, albumen exterius interiore sincerius, magisque concoctum esse, verisimile est. Quod Medici affirmant, vitellum esse partem ovi calidiorem, &magis nutritiam; id intelligendum censeo, quatenus nobis cibus est; non, quòd pullo in ovo alimentum magis idoneum suppeditet. Idque constat ex historia fabricationis pulli: à quo, tenue albumen priùs, quàm crassum, absumitur. Quasi propius alimentum sit, &transmutatu facilius in substantiam futuri foetûs. Ideoque vitellus videtur esse alimentum remotius, &posterius, quàm albumen: quippe totum albumen priùs absumitur, quàm vitelli notabilis portio defecerit. Imò verò vitellus in pulli abdomine reperitur, postquam hic exclusus fuerit; tanquam novello pullo pro lacte, quo nutriatur, inserviat. Sunt itaque ova bicolora magis perfecta, utpote distincta magis, &à majore calore elaborata. Quoniam enim in ovo non modò pulli materiam, sed primum quoque alimentum contineri oportult; quod perfecto animali perfectum &elaboratum maximè esse debuit; quale illud est quod partes distinctas obtinet, quarum alia (ut diximus) prior &sincerior, adeoque facilioris digestionis est; alia posterior sive remotior, ac propterea in pulli substantiam transmutatu difficilior; (vitellus autem &albumina tali discrimine inter se differunt) ideo ova perfecta sunt bicolora, ex vitello nempe &albumine composita; utpote quae, pro diversa fortûs aetate, ac robore, diversos hos liquores, facilioris &difficilis magis concoctionis fomites, in se contineant.