Latin
125
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 125
Unproofread scanNot analysed yet
censentur, quia nondum justam magnitudinem adepta sunt, quam deinde foris accipiunt: alia, quia adhuc improlifica sunt, &postea foecundandi vim forinsecus mutuantur; qualia sunt ova piscium. Alia, quia unius tantùm coloris sunt, imperfecta ab Aristotele aestimantur; perfecta autem, quae bicolora, luteo nempe &albumine constant: tanquam magis distincta, meliùs concocta, majore calore praedita. Ideoque ova, quae centenina appellantur, quae Fabricius ex reliquiis solùm albuminis generari voluit, unius coloris sunt; &,ob defectum caloris, imbecillitatemque, imperfecta habentur. Inter omnia verò ova, nullum gallinaceo perfectius est, quod liquoribus &munimentis necessariis instructum, justaeque magnitudinis, foecundum paritur. Cur autem aliqua ova bicolora, alia unius tantùm coloris sint, Aristoteles hanc caussam attulit, Quoniam calidioribus animalibus seorsum ista habentur distincta, ex quo principium ortus, &ex quo alimentum: atque alterum candidum, alterum luteum est. Quasi pullus ex albumine ortum duceret, &à vitello solùm aleretur. Ibidemque ait: Pars ejus quae calida est, propiùs ad formam in membris instituendis accedit: quae autem terrestris magis est, corporis institutionem praebet, &remotior est. Quamobrem in bicoloribus ovis animal initium suae generationis à candido sumit. Initium enim animale in candido est, cibum à luteo capit. Putatque ideo dictos hos liquores distinctos esse, &ova nasci bicolora. Quae partim vera, partim falsa sunt. Non est enim verum, pullum ex albumine constitui, &nutriri vitello. Enimvero ex historia fabricationis pulli, ductuque venarum umbilicalium, &propaginum illarum distributione, quae proculdubio alimento hauriendo inserviunt, manifestò constat, materiam constitutivam &alimentum, à prima statim origine, tam à vitello, quàm ab albumine nutriendo pullo suppeditari: &colliquamentum à nobis dictum, videtur non minùs è vitello, quàm albumine conflari; utriusque enim humoris aliquid colliquescit. Quinetiam macula, ex qua primùm dilatata sit colliquamentum, quaeque oculus à nobis dicitur, vitelli tunicae impressa cernitur. Videtur Qvum Gallinaceum perfectum, est bicolor.