Latin
128
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 128-2
Unproofread scanNot analysed yet
efficientem ejus probavimus. Gallina nempe ovum facit; gallus, ut foecundum sit, efficit. Sunt itaque ambo plasticae virtutis instrumenta, quibus ista species perpetuatur. Cùm autem in nonnullis animalium speciebus (quasi mare nihil esset opus, sed foemina sola ad speciei perennitatem sufficeret nulli mares reperiantur, sed omnes sint foeminae, quae intra se primordia ovorum foecunda continent: in nonnullis verò, mares duntaxat, nullaeque foeminae appareant; quia omnes aliquid extra se in limum, terram, aut aquam emittendo, progenerant, speciemque sui conservant: videtur natura in his talibus uno sexu contenta esse, quo (ceu instrumento) utatur ad procreationem idoneo. Aliquibus etiam, sine ullo sexûs discrimine, quasi fortuitò, semen contingit; quorum nempe principium est spontaneum. Quemadmodum enim quaedam ab arte fiunt, &eadem quoque casu, ut sanitas: ità pariter animalium semen aliquod, non sit simpliciter ab univoco, Quid Gallus &Gallina generando Ovo conferant. voco, (ut ex homine, homo;) sed quodammodo solùm univoco (quorum scil. primordium &materia casu facta, à se ipsa moveri eo motu potest, quo semen) quae non per coitum, sed sponte orta, ex tali origine consistunt, quali insecta, quae vermem generant. Nam ut De gen. an.