Latin
129
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 129
Unproofread scanNot analysed yet
artifices quaedam suis manibus operantur, quaedam autem non nisi ope aliorum instrumentorum; artesque praestantiores, variae formae &magnitudinis instrumentis utuntur, ad diversas, &curiosas praesertim, subtilesque operationes peragendas: (praestantiora quippe, &laboriosa magis opera, pluribus plerunque fiunt motibus, pluresque subordinatos fines requirunt: eaque in re, ut &aliis omnibus, ars naturam imitatur) ità similiter natura, ad perfectiora &praestantiora animalia procreanda, pluribus, &diversarum facultatum viriumque instrumentis necessariò utitur. Sol enim, aut coelum, (aut quicquid aliud genitoris, communisque patris nomine in animalium generatione intelligitur) quaedam per se, casu, &,quasi absque instrumento, aequivocè procreat: quaedam autem non nisi univocè generat; quae nempe ab aliquo ejusdem generis producuntur, quod &materiam &formam genito tribuat. Atque hoc modo, in perfectissimorum animalium generatione, ubi principia istaec distinguuntur, &haec animalium semina divisa sunt; non nisi ex mare &foemina, tanquam duobus instrumentis requisitis, procreantur. Et similiter ovum nostrum gallinaceum necessariò à gallo &gallinâ producitur. Gallina in se generat, ideoque conceptui locum, &materiam, nutrimentum ac fomentum confert: gallus autem foecunditatem tribuit. Mas Degen, anenim (inquit Aristoteles) semper perficit generationem, facitque ut sen-l. 2. c. 3. sitiva anima insit, &ex ovo animal gignatur. Ideoque tam gallo, quàm gallinae, organa utriusque facultati idonea concessa sunt. Nempe in gallina partes omnes genitales ad recipiendum, &continendum accommodae; ut in gallo ad dandum, sive immittendum, vel ad praeparationem illius, quod foecunditatem in foeminam transferat, (tanquam in alio generaret) idoneae reperiuntur. Perspectis itaque, per dissectionem anatomicam, partibus generationi dicatis; quid utervis, mas scil. &foemina, ad eam conferat, facilè dignoscimus. Instrumentorum quippe notitia, ad eorundem actiones, &usus, rectâ semitâ deducit. Allus est (ut diximus) primarium efficiens ovi gallinacei perfecti seu foecundi, &praecipua generationis caussa. Absque mare enim fuerit, nunquam ex ovo nasceretur pullus; &in multis oviparis, nè ovum quidem. De galli itaque actione, &utilitatibus, nempe quid ovo, &pullo, tam in coitu, quàm aliis officiis conferat, penitiùs introspiciendum est.