Latin
135
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 135
Unproofread scanNot analysed yet
uberior materia ad uterum (coitûs, calore tepefactum affluat. Non tamen propterea crebro coitu necessariò opus esse ut ova fiant prolifica. Nam &experientia (ut diximus) contrarium docet, &ratio, quam affert, non videtur suffragari: quippe ovorum primordia non fiunt in utero ex sanguine menstruo, (qui in gallina neutiquam reperitur) sed in ovario (ubi nullus sanguis praeexistit) ova tam citra galli coitum, quàm cum illo progenerantur. Gallina (ut &aliae foeminae omnes) conceptui materiam, nutrimentum, &locum suppeditat. Materia, unde cuncta ovorum primordia in ovario nascuntur, &crescunt, videtur eadem illa, ex qua reliquae gallinae partes, carnosae nempe, nervosae, &osseae; caput item, ac caetera membra nutriuntur &augentur. Quippe singulis papulis &vitellis in ovario haerentibus (eodem prorsus modo, quo reliquis gallinae partibus) alimentum per vasa accedit. Locus autem in quo ovum membranis distinguitur, grandinibus &cortice perficitur, est uterus. At verò gallinam nec semen in coitu emittere, nec sanguinem in uteri cavitatem eo tempore effundere: neque ovum eo modo fieri, quo Aristoteles conceptum fieri voluit; neque (ut Medici arbitrantur) ex commixtione seminum; nec semen galli in uteri cavum penetrare, aut attrahi; unâ hac observatione manifestissimè liquet; nempe quòd in utero nihilo plus post coitum, quàm ante ipsum reperiatur. Quae res ubi postea liquidò constiterit, &demonstraverimus eam veram quoque esse de omni animalium genere, quae utero concipiunt; clare simul apparebit, quae hactenus ab omni antiquitate, circa animalium generationem, nobis tradita fuerunt, erronea esse; foetumque, nec ex spermate maris, aut foeminae; nec ex utrisque simul mistis; neque ex sanguine menstruo constitui: sed in omnibus, tum in conceptu prolifico, tum post ipsum, eodem modo se rem habere, quo fit in generatione pulli ex ovo, &perinde ac plantae ex sui generis seminibus oriuntur. Neque enim constat, marem requiri, ut tanquam agens, opifex, &efficiens per se sit; nec foeminam, tanquam materiam suppeditet: sed uterque, tam mas, quàm foemina, opifex quodammodo, &parens dicendus est; foetusque, tanquam ex utrisque mistis, mista similitudo &species procreatur. Nec verum est, quod Aristoteles saepius affirmat, Medicique etiam pro confesso habent; nempe, statim à coitu, in utero reperiri aliquid vel foetûs, (ut putà cor, aut tres bullas, aut aliam quandam partem principalem) vel conceptûs; vel aliquid saltem in uteri cavo, ut coagulum, aut spermaticum quid mistum, aut aliud hujusmodi. Sed è contra, diu post coitum contingit primùm, &ova, &conceptum in pluribus &perfectioribus animalibus enasci; si modò foemina faecunda &praegnans evaserit.