Latin
134
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 134
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim gallus per simplicem geniturae emissionem, foecunditatem aliquam gallinae aut ovis ejus adfert; sed quatenus genitura istaec prolifica est, &vi plastica imbuta; spiritosa nempe, effectiva, &analoga elemento stellarum. Mas itaque non magis censendus est primum principium, à quo conceptus &foetus oriuntur, quòd semen suum concoquere &excernere possit, quàm foemina, quae ovum sine mare procreat. Sed eo potiùs nomine, praerogativam meretur, quòd genituram suam spiritu, divinique opificis virtute imbutum inferat: qualis puncto temporis officium suum exequitur, &foecunditatem apportat. Sicut enim scintillâ è silice excussâ, aut fulgure è nube aliquâ emicante, res subitò accendi, &siderari cernimus; ità pariter genitura maris, foeminam, quam tetigerit, contagio protinus afficit, eidemque vim prolificam transfert; quâ non modò ova, sed uterum etiam, &gallinam ipsam, momento temporis foecunda reddit. Haud citiùs enim inflammabile quid à contactu ignis accenditur, quàm gallina à galli coitu praegnans efficitur. Quid autem ab hoc in illam transferatur, postea erit dicendi locus, cùm de hac re generatim &perspicuè magis determinabimus. Observandum interea est, si ab anima id proficiscatur (quicquid enim foecundum est, id idem quoque animatum esse verisimile est: &jam suprà diximus, ovum ex sententia Aristotelis animâ vegetativâ praeditum esse, ut &semen omne plantarum) oportere necesfariò animam illam (saltem vegetativam) ex traduce esse, &à mare, in foeminam; de foemina, in ovum; ab ovo, in foetum transferri; vel singulis eorum successivè, per coitûs contagium, ingenerari. Videtur nihilominus ambiguitatis plena disquisitio: ideoque, licèt Aristoteles fateatur, genituram maris tantae virtutis esse, ut semel emissa plurimis simul ovis foecundandis sufficiat; tamen ne repetita saepius coitio frustrà videatur, In avium genere inquit, nè ea quidem ova, quae per coitum oriuntur, possunt magna ex parte augeri, nisi contus avis continuetur. Cujus rei caussa est, quod ut in mulieribus coitu maris de trapitur mensium excrementum (trahit enim humorem uterus tepefactus, &meatus aperiuntur) sic in avibus evenit, dum paulatim menstruum excrementum accedit, quod foras decedere non potest, quoniam parùm est, &supernè ad cinctum continetur, sed in uterum ipsum collabitur. Hoc enim ovum augetur, sicut foetus viviparorum, eò quòd per umbilicum affluit. Nam cùm semel aves coierunt, omnia ferè ova semper habere perseverant, sed parva admodum. Eatenus autem forsitan vera fuerit Aristotelis sententia; plura nempe &majora ova à repetitis saepe coitionibus contingere; quòd scil.