Latin
138
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 138
Unproofread scanNot analysed yet
Ideoque provida formica, particulam hanc praerodens, frumenti grana &semina in horreo suo subterraneo tutò recondit, eorumque progenerationem ingeniosè praecavet. Cupressus (adjungit ibidem Plinius) fert semen formicis mirè expetitum; ampliato etiam miraculo, tantuli animalis cibo absumi natalem tantarum arborum. sed de his quoque generatim plura dicemus, cùm multa animalia, praesertim insecta, ab inconspicuis prae exiguitate principiis &seminibus (quasi atomis in aëre volitantibus) à ventis huc illuc sparsis ac disseminatis, oriri ac progigni docebimus; quae tamen sponte, sive ex putredine orta judicantur, quia eorum semina nuspiam comparent. Est autem haec speculatio non inutilis ad illam philosophiam, quae omnia ex nihilo producta docet; siquidem inter primordium, &ἀκμὴν cujuslibet animantis, vix ulla est commensurabilis proportio. Nec tantopere admirari oportet, quid in gallo existat, quod animal tam perfectum &eximium conservet, &gubernet, ejusque existentiae prima caussa sit, quam animam dicimus; sed multò magis, quid sit in ovo, imò in papula tantae virtutis, ut tale animal producat, &in excelsum adeò gloriae fastigium attollat. Nec solùm mirari convenit quantus artifex tanto operi assistat &tangat; sed potissimùm coitûs tam momentanei contagium. Quid nempe è mare in foeminam proveniat; è foemina, in ovum; ab ovo, in pullum? Quid sit hoc traducis, quod nec manens, nec tangens, nec contentum sensibile inveniatur; operetur tamen summo cum intellectu, &providentiâ, supra omnem artem: quodque etiam postquam abiit, &evanuit, non quia jam tangit, sed quia olim tetigit, ovum prolificum reddit: nec solùm ovum perfectum &absolutum, sed imperfectum etiam &inchoatum, cùm papula duntaxat fuerit: imò verò gallinam ipsam foecundam facit, antequam adhuc papulas produxerit; idque tam subitò, quasi ab omnipotente dicatur, fiat progenies, &facta sit. Desinant itaque mirari, quod non sine stupore experiuntur, quomodo scil. morbi epidemici, contagiosi, &pestilentiales, seminaria sua eminus per aërem, aut fomitem aliquem spargant, ac propagent; morbosque sui similes in alienis corporibus producant, atque abscondito Quomodo fiat generatio Pulli ex Ovo. dito modo per generationem quandam se tacitè multiplicent; deoque interdum ingravescant, ut (divino sic volente numine) per homines &pecora latè stragem edant: quoniam majora longè in animalium generatione quotidie invenerint.