Latin
139
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 139
Unproofread scanNot analysed yet
Plura enim &efficaciora fabricando animali, eidemque conservando requiruntur, quàm ad ejus perniciem: quippe aegre, longoque tempore crescunt; quae facilè, citoque corruunt. Eleganter Seneca, ut solet: Quàm longo tempore opus est, ut conceptus ad puerperium perducatur? infans quantis laboribus tenerè educatur? quàm diligenti alimento obnoxium novissimè corpus adolescit? at quàm nullo negotio dissolvitur? urbes constituit aetas, hora dissolvit. Magnâ tutelâ stant &vigent omnia, cito &repentè dissiliunt. Dia quae crescendo fit sylva, citò minimoque momento &scintillâ, fit cinis. Imò verò ne scintilla quidem; quippe radiis solaribus per exiguum vitrum transmissis, &in conum unitis, igne confestim excitato, maximarum rerum fit conflagratio. Adeò naturae majestati nihil est arduum, quae ad originem rerum viribus suis parcè utitur, &cum providentia cautè dispensat, incrementis fallentibus: subitò autem ad ruinam, plenoque impetu properat. Cernitur in generatione rerum, optimus, aeternus, &omnipotens Deus, seu naturae numen suspiciendum; mille autem modis mortalia cuncta ad perniciem suâ sponte ruunt. Quomodo fiat generatio Pulli ex Ovo. Exercitatio 41. QVum hactenus, ceu fructum, &finem consideravimus. SuperCest, ut de eo, tanquam semine, &principio, agamus. Jam (inquit Fabricius) quomodo ex ovo pulli generatio sequatur, inquirendum est; ab eo Aristotelis &Galeni principio, quod etiam ab omnibus conceditur, exordientes; videlicet, quòd omnia, quae in hac vitâ fiunt, ab his tribus fieri conspiciantur, artificibus, instrumentis, &materia. Quoniam verò in naturalibus, opifex forinsecus non est, sed vel materiae, vel instrumentis inditus; concludit, de agente tantùm &materiâ considerandum esse. Cùm autem modus, quo pullus ex ovo fiat, hîc docendus fit; non inutile fore arbitror, si quot modis aliquid ex alio fieri dicatur, praemonstravero. Ita enim clariùs, &distinctè magis constabit, quàm multifariam generatio ex ovo procedat, &quid de materia, instrumentis, atque efficiente statuendum sit. AristoQuomodo fiat generatio Pulli ex OvoAristoteles quatuor modis, aliud ex alio fieri docuit: primò, cùm ex die noctem fieri dicimus, aut ex puero virum; quoniam hoc post hoc: alio, cùm ex aere statuam, aut ex ligno lectum, aut quaecunque ex materia fieri dicimus, ut ex aliquo, quod insit &formetur, totum sit. Tertio, cùm ex musico immusicum, aut ex musico immusicum, aut ex sano aegrum, &omnino contrarium ex contrario. Quarto, ut Epicharmus facit suam exaggerationem, ex calumniis maledicta, ex maledictis pugna.