Latin
14
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 14
Unproofread scanNot analysed yet
Tum etiam illud in Analyticis: Singularia nobis notiora, &secundùm sensum priora existunt: siquidem nihil est in intellectu, quod non priùs fuerit in sensu. Et licèt ratiocinatio naturaliter prior ¬ior sit, quae per syllogismum instituitur; nobis tamen illa per spectior est, quae fit per inductionem: ideoque faciliùs definimus singularia, quàm universalia; latet enim magis aequivocatio in universalibus; quapropter à singularibus ad universalia transeundum est. Conveniunt illa, quae jam diximus; licè primo intuitu inter se pugnare videantur: quoniam universalia primò per sensum à singularibus hauriuntur; &eatenus duntaxat nobis notiora sunt, quatenus universale est totum &indistinctum quid; totumque nobis notius est, secundum sensum. Licet enim in omni cognitione à sensu ordiamur, quia (ut ibidem Philosophus) sensibilia singularia sensui notiora sunt; ipsa tamen sensatio est universalis. Nam (si bene animum adverteris) etsi in sensorio externo, dum sentimus, inest singulare; putâ, color citrinus, in oculo: quod indè tamen abstractum à sensorio interno judicatur &intelligitur, universale est. Unde fit, ut plures eodem tempore, ab eodem objecto, varias species abstrahant, ¬iones diversas concipiant. Quemadmodum in pictoribus, &poëtis videre est: qui licè eodem tempore, &loco, caeterisque omnibus circumstantiis convenientibus, unum aliquod, idemque objectum intuiti fuerint; id ipsum tamen singuli diversimodè referunt, &describunt: proum nempe quisque species differentes in phantasiâ efformaverit. Ita pictor quilibet, alicujus vultum delineaturus, etiamsi millies id agat, varias semper depingit facies; easque non modò discrepantes à se invicem, sed etiam à primo exemplari: tam exiguo tamen discrimine, ut si singulas seorsum intuearis, easdem putes; collatae verò, plurimum discrepent. Hujus autem rei haec caussa est: Quod in ipsa visione, sive actu videndi, singulare, clarum, &distinctum erat; id ipsum mox, remoto visibili (clausis nimirum oculis) in phantasi à abstractum, vel in memoriâ reservatum, obscurum &indistinctum apparet; neque ampliùs ut singulare, sed ut commune quiddam, &universale apprehenditur.