Latin
15
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 15
Unproofread scanNot analysed yet
Subtilitatem hanc Seneca, ad mentem Platonis, verbis di- Epist. 58. sertissimis explicuit. Idea, inquit, est eorum, quae naturâ fiunt, exemplar aeternum. Adjiciam definitioni interpretationem, quò tibi res apertior fiat. Volo imaginem tuam facere: exemplar picturae te habeo, ex quo capit aliquem habitum mens, quem operi suo imponat. Ita illa quae me docet &instruit facies, à qua petitur imitatio, Idea est. Paucisque interpositis ait: Paulo antè pictoris imagine utebar: ille, cum reddere Virgilium coloribus vellet, ipsum intuebatur; Idea erat Virgilii facies, futuri operis exemplar: ex hac quod artifex trahit, &operi suo imposuit, &&est. Quid intersit, quaeris? Alterum exemplar est, alterum forma ab exemplari sumpta, &operi imposita: alteram artifex imitatur, alteram facit. Habet aliquam faciem statua; haec est Idos: Habet aliquam faciem exemplar ipsum, quod intuens opifex, statuam figuravit; haec Idea est. Etiamnum aliam desideras distinctionem: Idos in opere est; Idea extra opus: nec tantùm extra opus est, sed ante opus. Quae enim priùs animadversa sunt, atque usu, sive consuetudine firmiter impressa manent in animo artificis, ea artem ipsam, habitumque effectivum constituunt: siquidem ars est ratio operis, in animo Artificis. Quo pacto igitur ars nobis advenit; eodem omnino cognitio omnis &scientia acquiritur: nam ut ars circa facienda, ita scientia circa cognoscenda, est habitus: ut illa ab imitatione exemplarium, ita haec, à rerum naturalium cognitione procedit. Urriusque origo est sensus, &experientia; cùm fieri nequeat. ut alterutri (nisi spectatis exemplaribus) rectè insit vel ars, vel scientia. In utrisque differt id, quod in rebus sensibilibus speculamur, à spectro ipso, quod in phantasiâ, vel memoriâ retinetur. Illud exemplar, Idea, forma informans; hoc, imitamentum, Idos, species abstracta. Illud res naturalis, ens reale; hoc repraesentatio, sive similitudo, &ens rationis. Illud, circa rem singularem versatur, ipsumque est singulare, &individuum: hoc, universale quid, &commune. Illud, in omni artifice &sciente, est sensibile, clarius, &perfectius: hoc, intelligibile &obscurius.