Latin
146
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 146
Unproofread scanNot analysed yet
albumen, vitellus, &chalazae; &priores duae nutrimentum duntaxat pullo suppeditent; necesse est ut solae chalazae materia sint, ex qua pullus constituitur. Ità factum, ut peritissimus Anatomicus (dum materiam aliquam creando pullo idoneam, &à caeteris distinctam, in ovo quaerit) errore populari occaecatus, cespitaverit. Idemque similiter aliis contingit, dum lucem illam deserunt, quam frequens corporum dissectio, &familiaris cum natura ipsâ conversatio exhibent; atque ex conjecturâ, suppositisque probabilibus argumentis, aut Scriptorum autoritatibus, rem eam intelligere sperant; quam spectare ipsi, &sensu percipere debuissent. Quare haud mirum est, plurimos errores, ab ultima antiquitate unanimi consensu traditos, ad nostra usque tempora descendisse: virosque, aliàs ingeniosos, egregiè hallucinatos esse; dum sibi abunde satisfactum arbitrantur, si ex aliorum libris sapiant, &doctorum virorum sententias in memoria habeant. Equidem, qui hoc pacto, veluti ex traduce (ut sic dicam) philosophantur; haud meliùs sapiunt, quàm eorum libri quos penes se servant. In ovo igitur (ut diximus) nulla pars distincta, aut materia praeparata adest, ex qua foetus efformetur: sed quemadmodum in plantarum seminibus, apex aut gemmula protruditur; ita pariter in ovo, cicatricula, sive macula inest, quae vi plasticâ imbuta, in oculum &colliquamentum crescit; ex quo, &in quo pulli primordia, (sanguis scil. &punctum saliens) generantur, nutriuntur, &augentur in pullum perfectum. Neque Aristotelis definitio ovi vera est; ut sit, ex cujus parte pullus oritur, &à reliquo nutritur: nisi Philosophus hoc modo intelligendus sit; Ovum esse, ex cujus parte pullus oritur, non tanquam ex materia, sed ut vir, ex puero: vel, ovum esse conceptum perfectum, ex quo pullus partim constitui dicitur, partim nutriri: vel denique, avum esse, cujus liquores pro partium tum materiâ, tum nutrimento inserviunt. Eoque sensu Aristoteles docet, materiam foetûs in foeminis esse sanguinem menstruum, quo (dum per venas in uterum funditur) natura abutitur; scilicet generationis caussâ, ut quale erat futurum, tale alterum oriatur; jam enim tale potentiâ est, quale est corpus, cujus secretio est; nempe, matris. Quaenam Uoniam itaque ex aliorum placitis, (sive nudâ autoritate, sive probabilibus etiam argumentis ea confirmata fuerint) veritatem obtineri non posse arbitramur, nisi diligens quoque experientia accesserit; ex naturae libro, &perspicuis observationibus, quaenam sit foetûs materia, &quomodo is indè oriatur, declarabimus.