Latin
147
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 147
Unproofread scanNot analysed yet
Duplici modo aliquid ex aliquo (tanquam ex materiâ) fieri, idque tam arte, quàm naturâ, ac praecipuè in generatione animalium, observavimus. Alter est, cùm ab aliquo praeexistente fit; veluti ex ligno, lectus; ex lapide, statua: cùm nempe tota futuri opificii materia jam extiterit, antequam in formam producatur, aut operis aliquid inchoetur. Alter autem modus est, cùm materia simul &formatur, &fit. Quemadmodum igitur opera duplici modo ab arte perficiuntur; altero nempe, cùm materiam jam paratam artifex secat, dividit, &detrahendo quod superfluum est, imaginem relinquit, ut statuarius facere solet: altero autem, cùm figulus eandem imaginem ex luto, addendo, sive augendo, &figurando format; simulque materiam parat, praeparat, aptat, &applicat (atque hoc pacto imago potiùs facta, quàm ficta dicitur:) ita pariter in generatione animalium; quaedam ex materia priùs coctâ &aucta formantur, &transfigurantur; omnesque partes simul per metamorphosin oriuntur, ac distinguuntur, perfectumque animal enascitur: quaedam verò, factâ parte unâ prae altera, ex eadem materiâ postea simul nutriuntur, augentur, &formantur: habent scil. partes alias aliis priores ac posteriores, eodemque tempore &augentur, &formantur. Horum fabrica à parte aliquâ, tanquam ab origine, incipit; ejusque ope reliqua membra adsciscuntur: atque haec per epigenesin fieri dicimus; sensim nempe, partem post partem; estque istaec, prae altera, propriè dicta generatio. Priori modo fit insectorum generatio, ubi vermis per metamorphosin ex ovo nascitur; vel ex materia putrescente (humido siccescente, vel sicco humescente) primordia procreantur, è quibus (tanquam ex eruca ad perfectam magnitudinem auctâ, vel ex aurelia) per metamorphosin papilio vel musca oritur justâ magnitudine, nec à primo ortu quicquam auctior fit.