Latin
149
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 149
Unproofread scanNot analysed yet
Idem enim reperitur tum in ovo, tum in pullo, efficiens, ac conservans; &ex qua materia primam pulli particulam constituit, ex eadem nutrit, auget, &superaddit reliquas omnes. Denique, in generatione per metamorphosin, totum in partes distribuitur &discernitur; per epigenesin verò, totum ex partibus certo ordine componitur, ac constituitur. Quare Fabricius, materiam pulli, (ceu distinctam ovi partem, ex qua corporetur) perperam quaesivit: tanquam pulli generatio per metamorphosin, sive materiae congestae transfigurationem, fieret; &partes omnes corporis, vel saltem principales, ex eadem materiâ simul orirentur, &(ut ipse loquitur) corporarentur: non autem per epigenesin, in qua ordo observatur secundùm partium dignitatem, &usum; ubi primò exiguum quasi jacitur fundamentum, quod simul dum augetur, distinguitur quoque, &formatur; partesque deinceps, ordine quasque suo, supergenitas &adnascentes obtinet. Quemadmodum nempe apex ex glande protuberans, sumpto incremento, in radicem, lignum, medullam, corticem, virgulta, turiones, frondes, flores, ac fructus distinguitur, &formatur, tandemque arbor evadit: ita pariter se habet pulli in ovo procreatio; cicatricula, sive parva macula, futuri aedificii fundamentum, augetur in oculum, simulque distinguitur in colliquamentum, in cujus centro punctum sanguineum pulsans enascitur, unà cum venarum ramificatione; his mox superoritur nebula, ac primum futuri corporis concrementum; quod etiam, prout augetur, dividitur sensim &distinguitur in partes, non simul omnes, sed alias post alias natas, &ordine quasque suo emergentes. Ut concludamus igitur: In eorum animalium generatione, quae per epigenesin procreantur, &partitè formantur (qualiter pullus in ovo) non quaerenda est materia alia, ex qua foetus corporetur; &alia, unde primùm nutriatur, atque augeatur: nam eâdem materiâ, ex qua fit, nutritur etiam ac augetur; &vice versâ, quâ nutritur primùm &augetur, ex eadem quoque pullus in ovo constituitur. Idemque est potentiâ animal, quod alibile, &augmentativum, (ut post docebimus) differuntque duntaxat (ut Aristot. ait) ipso esse; caetera verò idem sunt. Quatenus enim hoc aliquid est, &in substantiam convertibile, nutritium est; quatenus quantum, est augmentativum: quatenus in substantiae deperditae locum substituitur, nutrimentum appellatur; quatenus non deperditae additur, incrementum dicitur. Idemque tum generatione, tum nutritione, tum augmentatione; pulli materia, alimentum, &incrementum existimandum est. Generari verò simpliciter dicitur, cujus nondum est aliquid praeexistens; nutriri autem, &crescere, quod priùs extitit. Foetûs quod primùm sit, gigni, aut nasci; quod substituitur, vel superadditur, aduasci, aut adgenerari dicitur. In omnibus ab eodem in idem, eadem transmutatio, &generatio: secundùm partem quidem, nutritione &augmento; secundùm totum autem, generatione simplici: aliàs idem utrobique contingit.