Latin
150
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 150
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe unde materia primùm existens sit, indè quoque nutrimentum illi, atque incrementum accedit. Quinetiam ex dicendis constabit, omnes corporis partes, ab eodem communi succo alibili, aliter aliterque cambiato, nutriri. Nam ut plantae omnes ex eodem communi nutrimento (sive rore, seu terrae humore) diversimodè alterato, coctoque oriuntur, nutriuntur, atque augentur; ità pariter ex iisdem ovi liquoribus (albuminibus nempe, &vitello) totus pullus, singulaeque ejus partes procreantur, &crescunt. Explicabimus etiam, quorum animalium fit per metamorphosin generatio: qualisque insectorum, ex verme, vel erucâ oriundorum, sit praeexistens materia; ex qua, per solam transmutationem, omnes partes simul constituantur, corporentur, &perfectum demum enascatur animal: tum etiam, quibus animalibus aliquis generationis ordo insit, partesque eorum aliae post alias nascantur; qualia sunt, quae imperfecta primum nascuntur, postea verò adolescunt, &perficiuntur; uti omnia ex ovo prognata. Haec ut simul fiunt, &augentur; crescunt, &transformantur; ordineque observato, in partes distinguuntur: ita nulla iis immediata materia praeexistens adest, (qualis statui solet seminum maris &foeminae mixtio, vel sanguis menstruus, vel aliqua ovi portiuncula) ex qua foetus corporetur: sed simul ac fit ¶tur materia, augetur etiam, &formatur aliquid; quamprimum nutrimentum adest, adest quoque id quod eo alatur. Fitque hujusmodi generatio potiùs per epigenesin, (tanquam ex puero, vir) nempe ex puncto saliente, ceu fundamento, corporis aedificium; quemadmodum ex carina sit navis: &potiùs, ut figulus statuam, absque praeexistente materiâ; quàm ex materia aliquâ, ut faber ex ligno scamnum, aut flatuarius è marmore statuam efformant. Nam ex qua materia pars prima pulli, sive minima, ejus portiuncula oritur; ex eadem quoque totus pullus nascitur: unde prima sanguinis guttula, indè etiam tota ejus massa per generationem in ovo provenit: à quo membra sive organa corporis consistunt &fiunt, ab eodem etiam partes eorum omnes similarma, nempe cutis, caro, vena, membrana, nervus, cartilago, &os, originem trahunt.