Latin
152
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 152
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam autem plurimis haec res difficultatibus obnoxia est; nec autores in alia magis acriter &verbosè disputant; ipseque Aristoteles in ea explicanda mirè intricatus, ac perplexus cernitur; plurima etiam dubia, nec spernenda, sese offerunt; operae pretium me facturum arbitror, si (quod in materiae disquisitione à nobis factum est) primo loco statuam, quot modis aliquid efficiens, vel effectivum dicatur; ut indè certiùs &distinctè magis constet, tum quid efficientis nomine quaerendum sit; tum etiam quid de autorum circa hanc rem sententiis statuendum veniat; simulque ex nostris observationibus appareat, quid verè ac propriè efficiens dicendum sit. Aristoteles efficientem caussam definit, Vnde principium mutationis primum, aut quietis: ut consultor; pater; &simpliciter, faciens, ejus, quod factum est; transmutativum, transmutati. Quare in generatione animalium, multa &varia caussarum genera afferuntur, unde motus: aliquando accidens, sive qualitas assignatur; atque ità calor animalis, &formatrix facultas, efficiens dicuntur. Aliquando, substantia externa priùs existens, cui vis plastica seu formatrix facultas inest; ut pater, vel ejus semen, cujus efficaciâ pullus ex ovo procreatur. Aliquando interna quaedam substantia per se existens; ut spiritus, sive calidum innatum. Aliquando substantia quaedam alia, ut forma, vel natura, vel anima, vel pars quaedam animae vegetativa, pro efficiente habetur: quale principium ovo inesse, jamdudum diximus. Praeterea, quoniam aliud alio prius, &remotius, unde motus; aliquando media inter primum efficiens, &ultimò factum; &instrumenta, tanquam efficientia aestimantur: subordinati quoque fines, ceu subsequentium principia, inter caussas efficientes recensentur; ac proinde ipsae partes quaedam, genitales dicuntur; veluti cor, unde reliquas partes ortum ducere, Aristoteles affirmat, &ex historia nostra liquet. Cor, inquam, aut saltem ejus primordium, vesicula nempe &punctum saliens, reliquum corpus, tanquam futurum sibi domicilium, fabricat; jamque exstructum ingreditur, in eo se recondit, vivificat illud, &gubernat, superpositisque costis ac sterno, ceu munimento, circumvallat: estque veluti lar quidam familiaris, prima animae sedes, calidi innati primum receptaculum, focus animalis perennis; facultatum omnium fons &origo, unicumque in adversis solatium.