Latin
153
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 153
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò, quoniam efficiens in relatione ad effectum dicitur; cùm per epigenesin partes aliae aliis ordine posteriores sint, &à prioribus diversae; ut effecta, ita &efficientia quoque variari, verisimile est; quae diversa opera producant, à quibus motus etiam diversi proveniant. Ità Medici, in physiologicis, quaedam organa chylificationis, alia sanguificationis, generationis alia astruunt: &Anatomici quidam, ossificam, carnificam, nervificam facultates nominant; quas ossa, carnem, &nervos efficere statuunt. In pulli autem generatione, ex pluribus actionibus non parùm inter se differentibus, caussas quoque efficientes discrepare certum est: quae licet per accidens efficientes generationis videantur, necessariò tamen requiruntur; cùm, nisi sociatâ eorum operâ, nihil efficiatur. Nempe, dum externa impedimenta prohibent, vel conceptum fovent, aut excitant, &de potentia in actum deducunt, efficientia meritò censentur. Atque hoc nomine ovorum incubatio, aëris locique tepor, verna tempestas, solisque per Zodiacum accessus; similiter caussae praeparantes, quae faciunt ut vitellus ascendat, macula dilatetur, humoresque in ovo colliquentur, pro efficientibus habeantur. Deinde caussis efficientibus annumerandae sunt generativae &architectonicae potentiae partes à Fabricio recensitae, nimirum facultas immutatrix, concoctrix, formatrix, &auctrix: accidentium quoque quorundam effectrices caussae; nempe, unde pullus fit mas, aut foemina; patris, aut matris similitudine; idque ad prioris, aut posterioris maris coeuntis formam; unde etiam proles fit animal; atque integrum, non mutilum; robustum, &sanum, non morbosum; longioris quoque aevi; speciemque retinens, aut degenerans; monstrum, aut misti generis evadit. Denique, cùm circa efficientem foetûs caussam versantes, animo perpendimus insignem ejus fabricam, atque omnium partium, membrorumque actiones, functiones, usus, &utilitates; quantaque providentiâ, arte, &intellectu; quàm divino numine afflata omnia concinnentur, affabreque componantur in usum vitae: non solùm, quis sit efficiens, architectus, &consultor, ambigere non licet; verùm etiam omnipotentem adeò tanti operis (quod microcosmi titulo insigniri meretur) fabricatorem, &praeservatorem jure suspicimus, &veneramur. Quaerimus etiam, unde veniat; &quando; atque ubi subsistat in ovo divinum illud, elemento stellarum analogon, arti arti &intellectui proportione respondens, Creatoris omnipotentis vicarium?