Latin
158
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 158
Unproofread scanNot analysed yet
ullo modo sensibiliter transmutatum reperitur: (quippe ovum foecundum à subventaneo nullâ sensibili differentiâ discriminatur) &tamen ovum prolificum, quod diu post coitum concipitur, habet in se utriusque sexus virtutem, atque ipsum posse fieri, &posse facere pullum; tanquam ex ambobus coeuntibus, &in unum conspirantibus, originem traxisset, ut Aristoteles voluit; eaque necessitate coDegen. dr. actus, (ut suprà de generatione ovi diximus) animam in ovo constituit. Quae si insit, proculdubio eorum omnium, quae naturaliter in ovo reperiuntur, principium &efficiens erit. Certum enim est, quicquid demum fuerit, quod pullum ex ovo procreat, (in cujus fabricâ, tantâ arte, tam divino intellectu, ac providentiâ opus est; nempe dum oculos, visioni; rostrum, sumendo cibo; pedes, ambulationi; alas, volatui; &reliqua similiter in finem aliquem instituit) esse id, vel animam, vel partem animae, vel quid habens animam, vel aliquid prius &praestantius animâ, cum intellectu &providentiâ operans. Ex generatione quoque pulli manifestum est, quodcunque illi fuerit principium vitae, seu prima caussa vegetativa; hanc ipsam priùs in corde fuisse. Quare si ea sit anima pulli, ipsam priùs in puncto saliente, &sanguine fuisse pariter constat; utpote in quo motum, sensumque deprehendimus: movetur enim, &salit, ut animal. Quòd si in puncto saliente existat anima, quae reliquum corporis (ut in historia docuimus) sibi fabricet, nutriat, &augeat; è corde certè, ceu fonte, in universum corpus promanat. Similiter, si ovum ideo prolificum est, quia ei anima inest, sive De gen. ca. (ut Arist. voluit) pars animae vegetativa; clarè constat, punctum saliens, partemve genitalem animatam, ab ovi animâ proficisci; (nihil enim sui ipsius autor est) animamque ab ovo, in punctum saliens; mox, in cor; &deinde, in pullum traductam esse. Adhaec, si ovum vim prolificam, animamque vegetativam habeat, quibus pullum exstruat; easdemque (ut manifestum est, &omnes fatentur) galli semini acceptas referat; certum est, semen hoc etiam animatum esse: ita nempe Aristoteles: Habeatne semen animam necne; ratio eadem atque de partibus reddenda est. Nec enim anima ulla esse potest, nisi in eo cujus est; neque pars ulla esse potest, quae particeps animae non sit; nisi aequivocè, ut mortui oculus. Semen igitur &habere animam, &esse potentiâ palàm est. Sequitur igitur ex praemissis, marem esse efficientem primarium, in quo ratio, &forma; qui semen, sive genituram potiùs prolificam gignit, eamque vegetativâ animâ imbutam (quâ &reliquae ejus partes praeditae sunt) foeminae immittit. Genitura haec intromissa, materiam in gallina movet, ut ovum fiat animatum; indè etiam prima pulli particula animatur, &deinceps totus pullus. Adeoque, ad mentem Efficiens caussa Pulli, quomodo operetur, secundùm Arist.