Latin
159
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 159
Unproofread scanNot analysed yet
mentem Aristotelis, de gallo, in genituram ejus; de genitura, in soeminae materiam; deinde, in ovum; de ovo, in pullum, vel anima eadem traducitur per metempsychosin quandam; vel à priore, in subsequentibus suscitatur: nempe à mare, in semine proprio; à semine, in ovo; ab ovo demum, in pullo; tanquam lumen de lumine. Efficiens itaque quod in ovo quaeritur, unde pullus nascatur, est anima; ideoque anima ovi: nam, secundùm Aristotelem, anima non est, nisi in eo, cujus est. At enim manifestum est, semen maris non esse pulli efficiens, neque ut instrumentum, cujus motu pullus formetur, (ut Arist. voluit; neque ut animatum, ut illius sit anima. Nam in ovo nullum semen inest, aut tangens ovum, aut quod illud unquam tetigerit; (fieri autem non potest, ut moveat, quod non tangit; aut quicquam ab eo, quod non moveat, afficiatur) nec anima seminis igitur dici debet ei inesse. Et ut anima in ovo efficiens sit, non videtur tamen à gallo, aut ejus semine magis provenire, quàm à gallina. Nec sanè à gallo, &illius semine, traducitur per metemphychosin, sive translationem quandam animae in ovum, indeque in pullum. Quomodo enim in ova sutura, &post coitum concipienda? Nisi vel semen animatum alicubi in gallina interea permanserit; vel anima sola absque semine traducta fuerit, ut ovo postmodum nascituro indatur. Utrumque autem falsum. Quippe semen nullibi in gallina reperitur: nec possibile est, ut gallina, post coitum, duplici animâ praedita sit; suâ nempe, &futurorum ovorum, ac pullorum; siquidem anima nullibi esse dicitur, nisi in eo, cujus est: multò minùs eadem, pluresve animae in gallina latere possunt, ut futuris postea ovis, pullisque ordine subsequentibus inserviant. Haec quidem ex Aristotele attulimus, ut indè innotesceret, quomodo, secundùm ejus sententiam, galli semen ex ovo pullum efficiat, arduaeque huic contemplationi lux saltem aliqua affulgeret. Ea verò cùm rei hujus modum non explicent; nec dubia ab ipsomet proposita solvant; patet, nos in eodem luto haerere, iisdemque difficultatibus (circa caussam efficientem foetus, in generatione animalium) irretiri: imò verò tantum abest, ut disquisitio haec ex iis (quae ab Aristotele proferuntur) reddatur perspicua, ut pluribus Quare mirum non indè potiùs &majoribus dubiis involvatur. est, praestantissimum Philosophum, hac de re ambegisse, tamque varias generationis animalium efficientes caussas introduxisse; ac modò ad exempla automatûm, coaguli, artis, instrumentorum, &motûs, subterfugisse; modò, ad animam in ovo, &in semine maris (quò rem illustraret) divertisse. Imò verò, ubi certò statuere, &determinare videtur, quid sit in quolibet semine (sive plantarum, sive animalium) quod ipsum foecundum reddat; calorem, &ignem, tanquam Sententia Fabricii, de caussa Pulli efficiente, refellitur.