Latin
160
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 160
Unproofread scanNot analysed yet
tanquam opifices inidoneos, repudiat; nec facultatem aliquam consimilem agnoscit; nec quicquam in semine reperit, quod ei muneri conveniat; sed incorporeum quid, &extrinsecùs adveniens admittere cogitur: quod (ut ars, vel mens) cum intellectu, &providentiâ foetum formet, omniaque illic in finem, &ad meliùs esse instituat, atque ordinet. Confugit, inquam, ad obscurum, nobisque incognitum; nempe, ad spiritum in semine &spumoso corpore contentum; atque ad naturam in eo spiritu proportione respondentem elemento stellarum. Illud autem quid sit, nuspiam nos docuit. Sententia Fabricii, de caußa Pulli efficiente, refellitur. Exercitatio 47. QUoniam duces mihi, prae caeteris, proposui Aristotelem, inter