Latin
162
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 162
Unproofread scanNot analysed yet
)videntur ferè omnia, quae in sententiae suae tutelam attulit, falsa, aut suspecta; uti ex observationibus in historia relatis, constat. Nam neque caeca illa cavitas in radice uropygii (quam bursam vocat) galli semini reservando destinatur; nec semen unquam (ut diximus) in illa reperitur; sed vacua in gallo pariter, &gallinâ cernitur. Quid autem per spiritalem substantiam, &irradiationem, velit, non explicuit: nec magis, quàmnam substantiam intelligat, quam ovum virtute sui vivificare affirmat: utrum scil. substantiam corpoream, an formalem, quae à seminis (in bursa nidulantis) irra& (quod potissimùm requiritur) ex ovo puldiatione proveniat, lum fabricat. Denique, nihilo plus agit, mea quidem sententia, quàm si diceret; Facit pullum, quia irradiat ovum; &format, quia vivificat: atque omnino obscurum formationis modum, per obscuriorem declarare satagit. Quippe idem dubium manet integrum: quomodo nempe galli semen, non tangens, &externum efficiens, locoque sejunctum, in tursa existens, interiora foetûs in ovo (nimirum cor, jecur, pulmones, intestina &c.) ex chalazis per irradiationem efficiat? Nisi effato quodam, sedens in solio, creatoris instar, solo hoc verbo, fiant: (nempe ossa, ad sustentaculum; musculi, ad motum; organa, ad sensum; membra, ad actionem; viscera, ad concoctionem; &simil.) radiis suis omnia in finem aliquem, cum providentia, intellectu, &arte instituere, atque ordinare velit. Neque enim Fabricius modum exponit; aut semen tantae virtutis esse demonstrat, ut (etiam non tangens) possit haec omnia praestare; praesertim, dum ovum ab alterius ovis incubatu, aut alio aliquo fomento (ut diximus in fimo, storea, aut surno, longissimè à foetantis gallinae lursâ dissito, excitatur, foetumque producit. Remanet itaque eadem difficultas, quomodo scil. semen galli sit pulli efficiens? nec tollitur, ab irradiatione spiritalis substantiae. Nam quamvis concederemus, semen in bursa servari, idque ex chalazis per metamorphosin, &irradiationem, pullum corporare: non minùs tamen aqua nobis haereret, quomodo nempe interiora omVerùm haec à nobis jampridem refutata nia pulli effingantur. sunt. Quapropter, cùm pulli efficientem caussam investigamus, oportet eam in ovo, non autem in bursa latitantem quaerere, talemque, quae, licèt ovum requietum foris à gallina per aliquot forsan milliaria absit, &sub aliena gallina (utpote Indicâ, aut Africanâ) incubandum reponatur; vel (ut in Aegypto) subter pulverem, fimúmve calentem, aut in surno, ad eam rem idoneo, foveatur; semper tamen pullum efformet, ejusdem speciei cum generante, &patri simillimum; aut, (si alterius generis gallus fuerit) prolem mistae speciei, &similitudinis procreet.