Latin
163
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 163
Unproofread scanNot analysed yet
Superest igitur adhuc nodus expediendus, quem neque Aristoteles, nec Fabricius solverunt: nempe, quomodo semen maris, sive galli, ex ovo pullum faciat, sive pulli efficiens dicendum sit; praesertim, cùm nec praesens, nec tangens, nec adjunctum ovo sit? Et licèt omnes ferè asserant, marem, ejusque semen, caussam foetûs efficientem esse; à nemine tamen hactenus, quomodo id fiat, satis explicatum est: praesertim in ovo nostro gallinaceo. Caussa Pulli efficiens, inquisitu ardua. Exercitatio 48. Ufficilis est admodum (ut diximus) caussae efficientis disquisiEtio; eoque magis, quòd tam varia illi nomina attribuantur. Unde Aristoteles, caussas animalium efficientes complures recensuit; multaeque ortae sunt apud Autores controversiae: praecipuè inter Medicos &Aristotelicos, reperti sunt, qui animosè super hac re digladientur; variisque sententiis, tum efficientem caussam, tum modum efficiendi exponere satagant. Neque sanè uspiam alibi, quàm in animalis fabricâ, omnipotens Creator in operibus suis aut manifestiùs conspicitur, aut praesentiùs ejus numen adest. Et quamvis notum sit, omnesque fateantur, prolem à mare &foeminâ ortum suum ducere, &proinde ovum à gallo &gallinâ procreari, &ex ovo pullum: Modum tamen, quo gallus, aut ejus semen, ex ovo pullum cudat; nec Medicorum schola nos docuit, neque Aristotelis sagax ingenium aperuit. Nam ex iis (quae de oviparorum aliorumque animalium generatione diximus) satis constat; nec sententiam Medicorum, generationem ex seminum utriusque sexus mixtione deducentium; neque Aristotelis, semen maris pro efficiente, &sanguinem menstruum pro caussa materiali habentis, amplectendam esse: quia neque in coitu, nec protinus à coitu, aliquid de foemina in uteri cavitatem delabitur; ex quo, ceu materiâ, subitò aliquid foetûs constituatur: neque etiam genitura, à mare in coitu proveniens, (sive ea animata sit, sive instrumentum inanimatum) uterum ingreditur, aut in eum attrahitur, vel uspiam intra foeminam reservatur; sed vel evanescit, vel elabitur; nec quippiam, statim post coitum, in utero reperitur; quod aut à mare, aut a foemina Efficiens caussa Pulli, quomodo operetur, secundum Arist.