Latin
174
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 174
Unproofread scanNot analysed yet
Ex dictis itaque aliquatenus constat, quodnam à mare in generatione afferatur symbolum. Nempe, gallus idem ovo confert, ut ex subventaneo prolificum evadat; quod vegetabilium fructibus tribuitur ab aestivo Solis fervore, ut maturitatem consequantur, &semina eorum foecunda fiant: idemque, quod sponte nascentibus foecunditatem affert; &ex vermibus, erucas; ex his, aurelias; ex aureliis, papiliones, muscas, apes &c. progenerat. Ad hunc modum Sol, accessu suo, &principium motûs ac transmutationis, in proventu fructuum est; &finis etiam, dum seminibus eorum foecunditatis autor existit. Utque is Vere novo, foliorum, florum, &fructuum efficiens primum est; ita, adultâ jam aestate, maturitatis &fertilitatis seminum, est ultimum perficiens. Cui rei confirmandae, inter alias observationes plurimas, hanc unam annectam: Arantiorum arbores quidam apud nos multâ solicitudine, &mangonio colunt; earumque mala, quae primo anno ad pollicis magnitudinem excrevere, sequenti aestate ad maturitatem pertingunt, caeterâque perficiuntur, praeterquam quòd seminibus careant. Hanc rem accuratiùs pensitanti mihi, videbatur oblatum ovi subventanei specimen, quod à gallina, citra maris operam, gignitur; &sensibilia omnia in se complectitur, quae in ovo prolifico deprehendas; semine autem foecundo destituitur. Tanquam idem à gallo conferatur, quo subventaneum ovum, foecundum fiat; quod à calidarum regionum Sole provenit, quo illarum arborum poma cum seminibus nascantur. Et quasi aestas Anglicana, procreando solùm fructui, (ut gallina, ovo) sufficeret; essetque, instar foeminae, impotens generatrix; in locis autem beneficio Solis uberiori gaudentibus, mas evaderet, &generationem perficeret. Verùm de his hactenus à nobis obiter actum est, ut ab ovi exemplo constet, quaenam primi efficientis in generatione animalium conditiones requirantur. Quippe certum est, inesse in ovo opificem (&similiter in omni conceptu, ac primordio) qui non modò ei à matre inditur, sed priùs etiam à patre in coitu per genituram communicatur; omniumque primò à coelo, &Sole, sive Creatore summo, De Generationis ordine. summo, eidem tribuitur. Manifestum pariter est, opificem hunc in ovo, &semine quovis existentem, parentum virtute adeò imbutum esse, ut pullum ad illorum, non autem ad similitudinem sui, fabricet; eamque mistam etiam, tanquam ab utrisque, in coitu unitis, provenientem: cumque omnia summâ providentiâ &intellectu peragantur, divini numinis praesentiam clarè comprobari.