Latin
175
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 175
Unproofread scanNot analysed yet
Alibi autem uberiùs de hac re agetur; ubi conabimur docere, quid statim à coitu in foemina remaneat, &ubinam supersit; simulque explicabimus (quoniam nihil protinus post coitum in cavitate uteri reperitur) quidnam sit contagium illud prolificum, aut conceptus primus? num corporeum quid alicubi in foemina reservatum; an incorporeum? Et num uteri conceptio, similis sit conceptioni cerebri; adeoque foecunditas eo modo acquiratur, quo scientia? (quemadmodum non desunt argumenta, quae id persuadeant) &,veluti motus, atque operationes animales, à cerebri conceptione (quam appetitum dicimus) originem ducunt; ita pariter motus naturales, facultatisque vegetativae operationes (ac praesertim generatio) ab uteri conceptione dependeant? Porrò, quomodo contagium hoc prolificum mistae naturae sit; &à mare, in foeminam; indeque, in ovum traducatur? Ac denique, morborum, affectuumque omnium praeternaturalium contagium quomodo serpat, &insensibiliter propagetur? ordine: &primùm, de particula De Generationis genitali primâ. Exercitatio 50. QUid igitur immediatè à coitu prolifico in foemina fiat, aut maneat, quod adhuc sub contagii nomine intelligimus, quo (tanquam infectu) foemina à mare foecunda reddita, foetum postea suâ sponte generat; inferiùs suo loco dicetur, ubi eâ de re pleniore examine, &disquisitione accuratiore tractabimus. Interea temporis, quae circa partium generandarum ordinem manifestè apparent, observatumque digna sunt, indicabimus. Et primò quidem, quoniam per epigenesin, sive partium superexorientium additamentum, pullum fabricari certum est; quaenam pars ante alias omnes exstruatur, &quid de illa, ejusque generandi modo observandum veniat, dispiciemus. Ratum gen. an. Ratum sanè est, &in ovo manifestè apparet, quod Aristoteles de De perfectorum animalium generatione enuntiat: nimirum, non om- l. 2. c. 1. nes partes simul fieri, sed ordine aliam post aliam; primumque existere particulam genitalem, cujus virtute postea (tanquam ex principio quodam) reliquae omnes partes prosiliant.