Latin
179
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 179
Unproofread scanNot analysed yet
Propterea sanguis ubique in corpore reperitur; nec uspiam id acu pungere, vel minimùm scalpere queas, quin sanguis ocyus profluat: tanquam, absque eo foret, nec calor partibus, nec vita superesset. Ideoque, concentrato, fixoque leviter sanguine (Hippocrates, ἀπέληψιν τῶν φλεζῶν nominavit) veluti in lipothymia, timore, frigore externo, &febrium insultu contingit; videas illico totum corpus frigescere, torpere, &pallore livoreque perfusum languescere: evocato autem rursus sanguine, per adhibita fomenta, exercitia, aut animi passiones, (gaudium nempe, iramve) hui! quàm subitò omnia calent denuo, florent, vigent, splendentque? Quinetiam partes rubrae &sanguineae solae, dicuntur calidae, ut carnes; albae autem &exsangues, ut nervi, ac ligamenta, frigidae appellantur. Atque ut animalia sanguinea, exsanguibus praepollent; ita quoque in partium censu, quae calore nativo, &sanguine liberaliùs perfunduntur, caeteris omnibus praestantiores habentur. Imò verò jecur, lien, renes, pulmo, &cor ipsum (si sanguinem indè omnem expresseris, cujus praecipuè gratiâ viscera dicuntur expallescunt illico, &partibus frigidis accensenda veniunt. Cor, inquam, ipsum, per arterias coronarias, influentem unà cum sanguine caliditatem, vitamque accipit: quas eatenus duntaxat obtinet, quatenus illo proluitur. Nec jecur munus suum publicum exsequitur, sine influentia sanguinis &caloris per arteriam coeliacam. Quippe nullibi est caloris affluentia, citra sanguinis influxum per arterias. Ideoque in prima partium fingularum conformatione priusquam publico muneri sese accingunt, omnes exsangues, pallidaeque conspiciuntur; indeque olim à Medicis &Anatomicis, spermaticae existimabantur, &in generatione, aliquot in lacte dies absumi, dici solitum. Ipsum jecur, pulmones, cordisque substantia, cùm primùm apparent, albissima sunt. Imò verò conus cordis, &ventriculorum ejus parietes, adhuc albi visuntur, cùm auriculae purpureo sanguine repletae colorantur, venaque coronaria rutilans discernitur. Similiter, jecoris parenchyma album est, cùm venarum ejus rami, &propagines, sanguine rubescunt: nec munus pablicum exercet, prin quam sanguine influente perfunditur. Sanguis denique totum corpus adeò circunfluit, &penetrat, omnibusque ejus partibus calorem &vitam jugiter impertit; ut anima rimò primò &principaliter in ipso residens, illius gratiâ, tota in toto, &tota in qualibet parte (ut vulgò dicitur) inesse, meritò censeatur.