Latin
180
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 180
Unproofread scanNot analysed yet
Tantùm verò abest (quod tamen Aristoteles, &Medici omnes affirmant) ut jecur, aut cor, sit autor &opifex sanguinis; ut contrarium planè, ex pulli fabricâ in ovo, apertè constet: nimirum, sanguinem ipsum potiùs esse autorem cordis, &hepatis. Quod Medici quoque inopinatò videntur confiteri, dum parenchyma jecoris, quandam sanguinis affusionem esse statuunt: quasi nil aliud esset, quàm sanguis inibi coagulatus. Existere itaque eum, antequam vel affundatur, vel coaguletur, necesse est: remque ità se habere, experientia ipsa luculentè demonstrat; cùm sanguis in ovo aliquandiu appareat, priusquam corporis, aut visceris alicujus vel vestigium exstet. Ubi tamen nihil sanguinis à matre (quod in viviparis fieri, vulgò arbitrantur) ad foetum pertingit. Jecur piscium semper albicans cernitur, dum eorum venae purpurascunt, &nigricant. Nostraeque gallinae, quò pinguiores fuerint, eò jecora minora, &pallidiora habent. Virginibus cachecticis, febrique alba laborantibus, ut reliquo earum corpori, ita jecori etiam pallidus inhaeret color; penuriae sanguinis in corpore manifestum indicium. Quare jecur, &calorem, &colorem suum à sanguine mutuatur; non autem sanguis à jecore. Ex dictis itaque apparet, Sanguinem esse partem primam genitalem, unde anima primariò emicat, &ex qua efformatur prima pars foetûs animata, principium reliquarum omnium, tum similarium, tum dissimilarium; quae indè calorem vitalem nanciscuntur, illique subserviunt: Cor autem in eum duntaxat finem exstructum esse, ut perpetuâ pulsatione, (venarum arteriarumque auxilio) sanguinem hunc accipiat, eundemque quoquoversum per totum corpus propellat. Patetque hoc idem luculentiùs, quia nec in omnibus animalibus, neque omni tempore cor pulsans reperitur; cùm sanguis tamen, aut ejus analogon, in nullis unquam desideretur. De Sanguine, prout est pars principalis. Exercitatio 51. CErtum itaque est, &ad oculum liquet, sanguinem esse partem, pulli primigeniam, ac proinde genitalem: eâque omnia illi competere, quae capite praecedenti attribuimus. Nempe, ut fit corporis poris tum autor, tum conservator, &pars principalis, in qua animae sedes. Quippe (ut modò diximus) priusquam corporis quippiam visu discernitur, sanguis jam genitus &auctus est, palpitatque ut Aristoteles, ait) intra venas, pulsuque simul quoquoversum movetur; solusque omnium humorum sparsus per totum corpus animalium est. Et semper, quandiu vita servatur, sanguis unus animatur, &fervet.