Latin
185
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 185
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe ex crassiore, &atrâ, quae in fundum pelvis, inter concrescendum, subsidit: eaque pars illi deterior habetur: Sanguis enim, inquit, si integer est, rubet, &dulcis saporis est; sed, si vel naturâ, vel morbo sit vitiatus, atrior cernitur. Ex parte etiam fibrosâ, sive fibris, constare voluit: iisque demptis, (ait) sanguis neque concrescit, neque spissamr. In sanguine praeterea saniem agnovit: Sanies, inquit, sanguis incoctus est; aut quia nondum percoctus, aut quòd in seri modum dilutus fuerit. Atque hunc frigidiorem esse, ait; fibras autem partem sanguinis terrenam esse statuit. Quapropter (ex ejus sententiâ) sangnis animalium variè discrepat: adeò ut quibusdam is sit serosior, tenuior, &quasi sanies, seu ichor; ut insectis, &frigidioribus atque imperfectioribus animalibus: quibusdam verò crassior, fibrosior, &terrestrior; ut apro, tauro, asino &c. nonnullis (vitiati scil. temperamenti) sanguis atrior: aliis autem mundas, fincerus, &floridus, qualis in avibus, &homine praecipuè conspicitur. Unde constat, tum Medicos, tum Aristotelem, sanguinem ex partibus &differentiis quadantenus similibus constituere. Medici quidem humanum duntaxat sanguinem, eundemque per phlebotomiam in pelvim effusum, &coagulatum observant. Aristoteles verò cunctorum animalium sanguinem, aut ejus analogon, contemplatur. Ego autem, sepositâ omni controversiâ, omissisque incommodis, quae eorum sententiam sequuntur; ea solùm, quae apud utrosque in confesso sunt, &sensu ipso evidenter dignoscuntur, atque in rem nostram luculenter faciunt, paucis expediam; prolixiùs de iisdem alibi tractaturus. Quanquam sanguis (ut monui) pars corporis dicitur, eaque primogenita &principalis; tamen si secundùm totam ejus massam (ut in venis se habet) consideretur; nil vetat, quò minùs alimentum in se continere, &concoquere, partibusque omnibus apponere dicamus: eandemque rem ita sumptam tum alere, tum ali; materiam etiam corporis, &efficientem caussam esse intelligamus: habereque eandem naturaliter constitutionem, quam Aristoteles in parte primogenitâ censuit necessariam; nempe, ut sanguis partim similaris contitutionis sit, partim dissimilaris: ait enim, Cùm propter sensum necessario efficitur, ut fiant membra similaria in animalibus; &cùm vis sentiendi, vis movendi, &vis nutriendi in eodem membro contineantur; (scil.