Latin
184
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 184
Unproofread scanNot analysed yet
Responsi vice igitur, Adolescentem ipsum ad serenissimum Regem deduxi; ut rem admirabilem &singularem, propriis ipse manibus tractaret, atque oculis intueretur: nempe, in homine vivente &vegeto, citra ullam offensam, cor sese vibrans, ventriculosque ejus Factumque est, ut serenissipulsantes videret, ac manu tangeret. mus Rex, unà mecum, cor sensu tactûs privatum esse agnosceret, Quippe adolescens, nos ipsum tangere (nisi visu, aut cutis exterioris sensatione) neutiquam intelligebat. Simul, cordis ipsius motum observavimus; nempe, illud in diastole introrsum subduci, &contrahi; in systole verò, emergere denuo, &dilatari: fierique in corde systolen, quo tempore diastole in carpo percipiebatur: atque proprium cordis motum &functionem, esse systolen: denique, cor tunc pectus ferire, &prominulum esse; cùm erigitur sursum, &in se contrahitur. Nec de alterâ controversiâ (num sanguis scil. nutriendo solùm corpori inserviat?) hîc anxiè disputandi locus est. Aristoteles quidem, pluribus locis, sanguinem esse ultimum alimentum contendit; eidemque tota Medicorum schola suffragatur. Plurima tamen explicatu ardua, maleque cohaerentia, hanc illorum sententiam consequuntur. Cùm enim Medici, in physiologicis suis, agunt de sanguine; atque hunc solùm ejus usum &finem docent, ut alimentum corpori suppeditet; eum ex quatuor succis, sive humoribus componunt; argumentum ejus rei à quatuor primarum qualitatum combinationibus deducentes; ac proinde asserunt, massam sanguinis, ex utraque bile, (flavâ nempe, &atrâ) pituitâ, &sanguine propriè dicto, componi. Ideoque quatuor humorum genera recensent: quorum, frigidus &humidus, pituita dicitur: frigidus &siccus, melancholia: calidus &siccus, bilis: denique, calidus &humidus, sanguis nominatur. Porrò, ex singulis eorum generibus, alios nutritios, (unde totum corpus constet;) excrementios alios statuunt. Praeterea, ex nutritiis illis, (ceu partibus heterogeneis) sanguinem constare autumant. Ita tamen, ut pituita sit pars crudior, quam calor nativus validior possit in sanguinem laudabilem convertere. Bilem verò similiter in sanguinem transire posse, negant; licet, sanguinem facilè in bilem; atque hanc, in meiancholiam (nempe à caloris concoquentis excessu) mutari, affirment. Quae si vera sunt, nullusque in iis regressus conceditur; scilicet, de melancholia, in bilem; de bile, in sanguinem: oportet fateantur, dictos omnes succos esse in ordine ad melancholiam; atque hanc esse principale, &maximè concoctum nutrimentum. Quinetiam duplicem sanguinem agnoscant, necesse est: nempe totam simul in venis massam, ex quatuor illis humoribus compositam; &partem ejus ejus puriorem, florentiorem, magisque spiritalem, quam strictiore sensu sanguinem nominant; quamque aliqui in arteriis separatim contineri contendunt, ac proinde aliis usibus à reliquo separatum deputant. Ideoque, ex eorum sententiâ, sanguis purus non est alimentum, sed commixti succi, sive potiùs melancholia, ad quam tandem reliqui humores pertendunt. Aristoteles quoque, ut sanguinem alendi gratiâ institutum putavit; ita eundem etiam, veluti è partibus, compositum censuit.