Latin
187
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 187
Unproofread scanNot analysed yet
Praeter jam dictas verò partes, in calidioribus &robultis animalibus, veluti equis, bobus, &hominibus quoque vividâ constitutione praeditis, alia sanguinis pars cernitur, quae in eo foras educto &grumescente, superiorem rubrarum partium locum occupans, condensatur; &gelatinam ex cornu cervino, seu mucaginem quandam, aut albumen ovi crassius planè refert. Vulgus eam pituitam esse, existimat: Aristoteles autem, partem sanguinis, crudam &incoctam nominavit. Observavi partem hanc, tum à reliquis discrepare, tum ab ipsa serosa portione (cui innatare cruor in pelvi coagulatus solet;) tum etiam ab urina, quae per renes è sanguine transcolatur. Neque enim crudior, &frigidior pars sanguinis aestimanda est, sed magis spiritalis; uti arbitror, duplici praecipuè experimento motus: Primò, quòd floridae &rutilanti parti (quam sanguinem arteriosum esse, vulgò existimant) tanquam calidior, &spiritu plenior, supernatet; locumque supremum in sanguinis disgregatione obtineat. Deinde in venae sectione, sanguis hujusmodi prosiliens (qui plurimus abundat hominibus calidae temperaturae, robustis, &toroiis) longiore filo impetuque vehementiore (tanquam è siphone elisus) exsilit: ideoque eum calidiorem, &spiritalem magis judicamus; quemadmodum &genitura foecundior, spiritibusque plenior aestimatur; quae longè, valideque ejicitur. Differre quoque plurimùm hanc mucaginem, ab ichorosa &aquota illa sanguinis parte, quae (ceu reliquis frigidior) in imam pelvim subsidit; duplici pariter argumento constat. Nam aquosa &saniosa pars, crudior magisque incoctus est, quàm ut in puriorem &perfectiorem sanguinem transire possit. Simul etiam crassior &fibrosior mucago, ipsi sanguinis grumo supernatans, eodem magis, cocta &elaborata apparet. Adeoque in solutione sive partitione sanguinis evenit, ut mucago haec locum supremum; sanies, infimum; grumus autem, partesque rubrae, (tam rutilantior, quàm nigrior) spatium medium occupent. Quin certum est, non modò partem illam, sed et universum sanguinem, imò verò carnem ipsam (ut in ijs, qui è patibulo pendent, observare licet) in saniem ichorosam corrumpi posse. Resolvuntur nempe in materiam, unde primo componebantur; ut sal in lixivium. unde ortus est. Similiter in omni cachexiâ, sangnis emissus copioso sero abundat: adeò, ut interdum vix quicquam grumosi appareat, sed omnis sanguis una sanies videatur: sicut in leucophlegmatia experimur, &animalibus exsanguibus naturale est. Si etiam, paulò post sumptum cibum, ac potum; (antequam secunda coctio absoluta fuerit, &serum per renes descenderit) aut sub primos febrium intermittentium insultus, sanguinem eduxeris; saniosum eum, incoctum, plurimoque sero scatentem reperies. Contrà autem, si post jejunium, aut urinae profluvium, vel sudorem copiosum, venam aperueris; sanguinem crassum (utpote sero privatum) totumque ferè in grumum condensatum cernes.