Latin
188
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 188
Unproofread scanNot analysed yet
Et quemadmodum, crudescente sanguine, parùm admodum istiusmodi mucaginis supernatantis reperitur; ita, si saniem illam à grumo separatam, &effusam leni soco decoxeris; eandem brevi in mucaginem hanc mutatum iri conspicies. Indicio manifesto, aquam illam, sive saniem à sanguine in pelvi separatam, urinae forsan materiam aliquam, non autem urinam ipsam esse; licet colore &consistentiâ talis videatur. Quippe urina coctione non densatur in fibrosam mucaginem, sed potiùs in lixivium: aquosa autem, sive saniosa haec pars aliquandiu leviter cocta, in mucaginem innatantem abit: quemadmodum, vice versâ, mucago istaec corruptione recrudescens, in saniem colliquatione revertitur. Atque hactenus quidem hanc sanguinis partem, à me observatam, in scenam produxi; de eadem post a (ut &aliis ejus partibus ad sensum apparentibus, Aristotelisque &Medicorum autoritate confirmatis) uberiùs dicturus. Hic, nè à proposito longiùs aberrem, sanguinem (cum Aristotele) accipiendum censeo; non ut simpliciter intelligitur, &cruor dicitur; sed ut corporis animalis pars vivens est: Ita enim Philosophus: Sanguis est calidus, quasi aquam ferventem nomine uno significemus; non verò ut subjectum calidum. Caliditas erim in ejus ratione inest, quemadmodum albedo in albi hominis ratione. At eo, quà sanguis per affectionem sive passionem est, non per se calidus est. Pari modo de sicco &humido statuendum est. Quapropter in ejusmodi rerum naturâ, partim calida &humida sunt; sed separata congelascunt, &frigida esse videntur; qualis est sanguis. Sanguis igitur, prout est corporis pars vivens, ambiguae naturae, est, &duobus modis considerandus venit. Adeoque materialiter, &per se, nutrimentum dicitur: formaliter verò, &quatenus calore, &spiritibus (immediatis animae instrumentis) ipsaque animâ praeditus est; corporis lar, ac conservator, pars principalis, primogenita, &genitalis aestimandus est. Et quemadmodum ovum prolificum, materia, instrumentum, atque opifex pulli existit; Medicique omnes, utriusque sexûs genituram protinus à coitu in utero mistam, caussam fotûs tum materialem, tum efficientem existimant: ita meliore jure quis affirmaverit, sanguinem esse corporis materiam pariter &conservatorem, non autem solùm alimentum. Quippe notum est, in animalibus, fame enectis; &hominibus quoque, qui tabidi intereunt; plurimum sanguinis, etiam post obitum, in vasis superesse. Quinetiam adolescentes, qui augentur; &senes, qui jam decrescunt, &minuuntur; proportionalem sanguinis quantitatem obtinent: prout nempe caro illis vel aucta, vel diminuta fuerit. Quasi sanguis pars corporis sit, non autem huic nutriendo solùm destinetur.