Latin
19
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 19
Unproofread scanNot analysed yet
Signum autem est, sensuum dilectio: inter quos, prae caeteris, l. I. c. 1. visum eligimus, quia hic vel maximè nos cognoscere quicquam facit, multasque differentias manifestat. Natura itaque animalia sensum habentia fiunt: à sensu verò quibusdam eorum non innascitur memoria, auibusdam autem innascitur. Et ob hoc, alia prudentia, alia disciplinarum capaciora sunt, quàm illa quae memorare non possunt. Prudentia quidem, absque eo quod discant; quaecunque scilicet audire sonos non possunt, ut apes, &si quod animalium genus simile est. Discunt autem quaecunque unà cum memoria hunc quoque sensum habent. Caetera igitur phantasiis ac memoriis vivunt; experientiâ verò parùm participant. Humanum autem genus arte etiam ac ratiocinationibus. Fit autem ex memoriâ, experientia hominibus: multae etenim ejusdem rei memoriae, unius experientiae vim efficiunt. Quare experientia penè simile quid scientiae ac arti esse videtur. Per Apud Plat, experientiam autem ars &scientia, hominibus efficitur. Experi in Gerpia. entia enim (ut rectè ait Polus) artem efficit, imperitia verò casum. Quibus manifestè docet, non posse quempiam prudentem, aut scientem verè dici, qui non propriâ experientiâ (ex multiplici memoriâ, frequenti sensatione, atque observatione diligenti acquisitâ, rem ita prorsus sese habere intellexerit. Sine illâ enim, opinamur duntaxat, aut credimus: scientia autem talis, aliorum potiùs, quàm nostra censenda est. Quare inepta prorsus, &erronea est, usitata hodie veritatis indagandae methodus: dum plurimi sedulò inquirunt, non quid res sint, sed quid ab aliis dicantur: deductaque ex singularibus praemissis universali conclusione, factoque indè saepe perperam analogismo, verisimilia plerunque ad nos, pro veris, transmittunt? Hinc factum, ut scioli multi, &Sophistae, aliorum inventa expilantes, eadem passim (ordine solummodo, verbisque immutatis, paucisque nullius momenti adjectis) pro suis audacter venditent; Philosophiamque, (quam certam, &perspicuam esse oportuit) obscuram, intricatam, &confusam reddant.