Latin
18
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 18
Unproofread scanNot analysed yet
Quare necesse est, facultatem quandam haberi, non tamen talem, quae his praestantior sit, tanquam exquisitior. Videtur autem hoc inesse omnibus animalibus: habent enim vim congenitam judicativam, quam appellant sensum. Cùm autem sensus insit, in aliis animalibus, res sensu percepta manet, in aliis, non manet. In quibus igitur non manet; haec aut omnino, aut eorum quae non manent, cognitionem non habent, extra re sentire: alia verò cùm sentiunt, unum quid in animâ retinent. Cùm autem multa animalia hujusmodi sint, jam est discrimen quoddam; adeò ut in aliis ratio fiat ex hujusmodi rerum memoriâ, in aliis, non fiat. Ex sensu igitur fit memoria, quemadmodum dicimus: ex memoria verò saepe ejusdem rei factâ, sit experientia. (multae enim numero memoriae, sunt una experientia. At verò ex experientiâ, sive ex omni &universali quiescente in anima (nimirum, uno praeter multa, quod in omnibus illis inest unum &idem) sit principium artis, &scientiae: artis, si pertineat ad generationem; (viz. agenda, vel efficienda;) scientia, si pertineat ad id quod est (viz. cognitionem entis.) Itaque, nec insunt definiti habitus; nec fiunt ex aliis habitibus notioribus, sed ex sensu. Quibus Aristotelis verbis clarè constat; quo ordine cujuslibet artis, aut scientiae cognitio acquiratur. Nempe, ex sensu permanet sensatum: ex permanentiâ sensati, fit memoria: ex multiplici memoriâ, experientia: ab experientiâ, ratio universalis, definitiones, &maxima, sive axiomata communia, cognitionis certissima principia. ex. gr. Idem, eidem, secundùm idem, esse, &non esse, impossibile. Omnis affirmatio, vel negatio, aut vera est, aut falsa; &hujusmodi alia. Quare, ut suprà diximus, nulla perfecta cognitio, quae nostra appellanda sit, nobis inest; nisi ab experientiâ à nobis factâ, &sensu nostro, aliquo modo proficiscatur; vel saltem ab his examinetur, comprobetur, &super cognitionem aliquam in nobis praeexistentem firmissimè exstructa appareat. Quippe sine memoriâ, nulla fit experientia; quae nihil aliud est, quàm multiplicata memoria: similiter, memoria esse nequit, sine permansione sensati: &sensatum permanere non potest, in quo nunquam fuerit. Elegantissimè iterum, ad eundem sensum, summus Philosophiae Dictator: Omnes homines naturâ scire desiderant. Metaph.