Latin
202
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 202
Unproofread scanNot analysed yet
Jam enim principium id accepisse animalis, constitutique foetus decet, cùm alimentum desiderat. Quibus clarè patet, Aristotelem, in animalium generatione, ordinem quendam statuisse, &principium; cor nempe, quod (instar filii emancipati) sit pars animalis primogenita, &animata, in ipso contenta, &permanens; unde non solùm ordo membrorum describatur, sed animal ipsum conservetur, &dependeat; victumque ac vitam continuè accipiat; indeque, quicquid perficiendo animali est necessarium, derivetur. Nam (ut ait Seneca) in semine omnis futuri Nat. qu. ratio hominis comprehensa est. Et legem barbae, &canorum, nondum natus l. 3. c. 29. infans habet. Totius enim corporis, &sequentis aetatis, in parvo, occultoque lineamenta sunt. Num cor autem sit haec pars primogenita, necne; superiùs à nobis determinatum est. Nimirum, si Aristotelis dictum de illa parte intelligatur, quae (in dissectionibus animalium) prae caeteris, sensu constare percipitur; (scil. de puncto saliente, unà cum venulis sanguine refertis:) nos ejus libenter amplexamur sententiam. Credimus enim, sanguinem unà cum vasis, &organis; venis nempe umbilicalibus, (quibus, ceu radicibus, alimentum attrahitur,) vesiculis pulsantibus, (quibus ad vitam, &incrementum partium De gen. an. distribuitur;) ante alia omnia constitui. Quippe (ut Arist. ait eadem materia est, ex qua augetur aliquid, &ex qua constituitur primum. Plurimùm verò hallucinantur, qui diversas corporis partes diversâ pariter materiâ nutriri autumant. Quasi nutritio nil aliud esset, quàm alimenti idonei selectio &attractio: nulla autem requireretur in partibus singulis nutriendis concoctio, assimilatio, appositio, &transmutatio. Quae olim erat sententia Anaxagorae, Principium rerum qui dixit homaeomeriam: Lucret. l. 1. Ossa videlicet è pauxillis atque minutis Ossibus; sic &de pauxillis atque minutis Visceribus, viscus gigni; sanguenque creari, Sanguinis inter se multis coeuntibus guttis. Loco cita?